True Christian Religion (Chadwick) n. 268

Previous Number Next Number See English 

268. Quomodo autem praesentia et conjunctio Domini et caeli datur in omnibus terris per Verbum, dicetur. Universum caelum angelicum coram Domino est sicut unus homo, similiter ecclesia in terris; quod etiam actualiter appareant ut Homo, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-[2]86). In illo homine est ecclesia, ubi Verbum legitur, et per id Dominus notus est, sicut cor et sicut pulmo; regnum caeleste Domini ut cor, et regnum spirituale Ipsius ut pulmo. Sicut ex his binis fontibus vitae in humano corpore omnia reliqua membra, viscera, et organa, subsistunt et vivunt, ita quoque omnes illi in terrarum orbe, apud quos religio est, et Deus unus colitur, et bene vivitur, et per id in illo Homine sunt, et referunt membra et viscera extra thoracem, in sunt cor et pulmo, ex conjunctione Domini et caeli per Verbum cum ecclesia, subsistunt et vivunt. Nam Verbum in Ecclesia Christiana, est vita reliquis a Domino per caelum sicut membrorum et viscerum totius corporis est vita ex corde et pulmone; est quoque communicatio similis: quae etiam causa est, quod Christiani, apud quos Verbum legitur, constituant pectus illius hominis: sunt etiam in medio omnium, et circum illos sunt Pontificii, circum hos sunt Mahumedani qui agnoscunt Dominum ut maximum Prophetam, ac ut Filium Dei; post hos sunt Africani; et ultimam circumferentiam faciunt populi et gentes in Asia et Indiis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church