266. Ex his constare potest, quod Verbum Antiquum in orbe, imprimis Asiatico, fuerit, ante Verbum Israeliticum. Quod hoc Verbum conservetur in caelo apud Angelos qui in illis saeculis vixerunt; et quoque quod hodie adhuc sit apud gentes in Tartaria Magna in Tertio Memorabili, post hanc De Scriptura Sacra transactionem, videatur.