True Christian Religion (Chadwick) n. 26

Previous Number Next Number See English 

26. His auditis perceperunt angeli in cogitatione mea ideas communes Ecclesiae Christianae de Personarum Trinitate in Unitate, et illarum Unitate in Trinitate de Deo; tum etiam de Nativitate Filii Dei ab aeterno; et tunc dixerunt, "Quid cogitas? cogitasne illa ex luce naturali, cum qua lux nostra spiritualis non concordat? Quare nisi removes illius cogitationis ideas, occludimus tibi caelum, et abimus." Sed tunc dixi, "Intrate, quaeso, penitius in cogitationem meam, et forte videbitis concordantiam." Et fecerunt ita; et videbant quod per tres Personas intelligam tria Attributa Divina procedentia, quae sunt Creatio, Redemptio, et Regeneratio; et quod illa Attributa sint unius Dei; et quod per nativitatem Filii Dei ab aeterno, intelligam nativitatem Ipsius ab aeterno praevisam, et in tempore provisam; et quod non supra naturale et rationale, sed contra naturale et rationale sit cogitare quod aliquis Filius a Deo natus sit ab aeterno; aliter vero, quod Filius a Deo per Virginem Mariam natus in tempore sit Filius Dei Unicus, et Unigenitus; et quod aliter credere, sit immanis error. Et tunc narravi, quod naturalis mea cogitatio de Personarum Trinitate et Unitate, et de Nativitate Filii ei ab aeterno, fuerit mihi ex Doctrina fidei Ecclesiae, quae ab Athanasio nomen habet. Tunc dixerunt angeli, "Bene;" et rogaverunt, ut ex ore illorum dicam, quod si quis non adit Ipsum Deum caeli et terrae, non possit in caelum venire, quia caelum est caelum ex unico illo Deo, et quod Ille Deus sit Jesus Christus, qui est Jehovah Dominus ab aeterno Creator, in tempore Redemptor, ac in aeternum Regenerator; ita qui simul est Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et quod hoc sit Evangelium, quod praedicandum est. Post haec, lux caelestis prius visa super aperturam rediit, et successive se inde demisit, et implevit interiora mentis meae, ac illustravit ideas meas de Trinitate et Unitate Dei; et vidi tunc ideas de illis initio captas, quae fuerant mere naturales, separatas, sicut separantur paleae a tritico ex ventilabro agitato, et ablatas sicut vento in septentrionem caeli, et disparatas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church