True Christian Religion (Chadwick) n. 251

Previous Number Next Number See English 

251. Quod binae tales expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret. Sed ut tollatur dubium, volo loca afferre ubi "gens et populus," et ubi "gaudium et laetitia," simul dicuntur. Loca, ubi gens et populus nominantur, sunt haec:-

"Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate" (Esai. i. 4). "Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam; ....multiplicasti gentem" (Esai. ix. 1, 2 [B.A. 2, 3]). "Aschur virga irae meae; ....contra gentem hypocritam mittam illum, ..contra populum excandescentiae meae mandabo illum" (Esai. x. 5, 6). Fiet in die illo Radicem Jischaji, qui stans in signum populorum, ..gentes quaerent" (Esai. xi. 10). Jehovah "percutiens populos.... plaga non curabili, dominans cum ira gentibus" (Esai. [1]xvi. 6). "In die illo adducetur munus Jehovae Zebaoth populus distractus et expilatus, et... gens delineata et conculcata" (Esai. [2]xviii. 7). "Honorabunt Te populus validus, urbs gentium potentium timebunt Te" (Esai. xxv. 3). Jehovah "absorbebit.... obvelationem super omnes populos, velamen.. super omnes gentes" (Esai. xxv. [3]7). "Appropinquate gentes,... et populi auscultate" (Esai. xxxiv. 1). "[4]vocavi Te.... in foedus populi, in lucem gentium" (Esai. xlii. 6). "Omnes gentes congregentur una, et conveniant populi" (Esai. xliii 9). "Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos.. signum meum" (Esai. xlix. 22). "In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem gentibus" (Esai. [1]lv. 4, 5). "Ecce populus veniens e terra septentrionis. et gens magna.. e lateribus terrae" (Jerem. vi. 22, 23). "Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobium populorum non portabis amplius" (Ezech. xxxvi. 15). "Omnes populi et gentes Ipsum colent" (Dan. vii. 14). "Ne dicterium de illis faciant gentes, et dixerint in populis, Ubi Deus eorum?" (Joel. ii. [2]17.) "Reliquiae populi mei depraedabuntur illos, et residui gentis meae hereditabunt illos" (Zeph. ii. 9). "Venient populi multi, et gentes numerosae, ad quaerendum Jehovam.. in Hierosolyma" (Sach. viii. 22). "Viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium" (Luc. ii. 30-32). "Redemisti.. nos sanguine tuo ex omni... populo et gente" (Apoc. v. 9). "Oportet te rursus prophetare super populos et gentes" (Apoc. x. 11). "Pones Me in caput gentium populus, quem non noveram, servient Mihi" (Psalm. xviii. 44 [B.A. 43]). "Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalm. xxxiii. 10). "Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos" (Psalm. xliv. 15 [B.A. 14]). "Jehovah subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros; ....regnat [3]Deus super gentes; ....spontanei populorum congregati sunt" (Psalm. xlvii. 4, 9, 10 [B.A. 3, 8, 9]). "Confitebuntur Te populi, ...et jubilabunt gentes; eo quod judicaturus sis populos in rectitudine, et gentes in terra ducturus sis" [Psalm. lxvii. 3-5 [B.A. 2-4]). "Memento mei, Jehovah, in beneplacito populi tui; ...ut laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalm. [4]cvi. 4, 5). (Praeter alibi.) Quod gentes et simul populi dicantur, est quia per "gentes" intelliguntur qui in bono sunt, et in opposito sensu qui in malo; et per "populos" qui in veris, et in opposito sensu qui in falsis: quare illi qui e spirituali regno Domini sunt, vocantur "populi;" et illi qui e caelesti regno Domini sunt, vocantur "gentes;" nam in spirituali regno sunt omnes in veris et inde intelligentia, in caelesti autem regno sunt omnes in bonis et inde sapientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church