True Christian Religion (Chadwick) n. 208

Previous Number Next Number See English 

208. (v.) Quod sensus spiritualis Verbi non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est. - Causa est, quia nemo potest sensum spiritualem videre, nisi a solo Domino, et nisi in Divinis veris a Domino sic: sensus enim spiritualis Verbi agit de solo Domino et de Ipsius regno, et ille sensus est in [1]quo sunt angeli Ipsius in caelo, est enim Divinum Ipsius Verum ibi; hoc homo violare potest, si in scientia correspondentiarum est, ex per illam vult sensum spiritualem Verbi ex propria intelligentia explorare; nam ex aliquibus correspondentiis sibi notis potest sensum illum pervertere, et illum ad confirmandum etiam falsum trahere, et hoc foret violentiam inferre Divino Vero, et sic quoque caelo, in quo illud habitat; quare si quis a se, et non a Domino, sensum illum aperire vult, clauditur caelum; quo clauso, homo aut nihil veri videt, aut spiritualiter insanit. Causa etiam est, quia Dominus per Verbum unumquemvis docet, et docet ex illis cognitionibus quae apud hominem sunt, et non immediate novas infundit; quare nisi homo in Divinis veris sit, aut si modo in paucis veris et simul in falsis, potest ex his falsificare vera: ut quoque fit ab unoquovis haeretico quoad ipsum sensum litterae Verbi. Ne itaque aliquis in sensum spiritualem intret, ac genuinum verum, quod illius sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per "cherubos" intelliguntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church