True Christian Religion (Chadwick) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. (ii.) Quod unus ille Deus sit ipsa Substantia et ipsa Forma, et quod angeli et homines sint substantiae et formae ex Ipso; et [quod] quantum illi in Ipso sunt, et Ipse in illis, tantum sint imagines et similitudines Ipsius. - Quoniam Deus est Esse, etiam est Substantia, nam Esse nisi sit Substantia, est ens rationis, substantia enim est ens subsistens: et qui est substantia, etiam est forma, nam substantia nisi sit forma, est ens rationis; quare de Deo praedicari potest utraque, sed ita quod sit Substantia et Forma unica, ipsa, et prima. Quod haec forma sit ipsa Humana, hoc est, quod Deus sit Ipse Homo, cujus omnia infinita sunt, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (Amstelodami, anno 1763, vulgata,) demonstratum est; similiter quod angeli et homines sint substantiae et formae creatae et organizatae ad recipiendum Divina per caelum influentia in se; quare in Libro creationis vocantur Imagines et Similitudines Dei ([Gen.] cap. i. 26, 27); et alibi, quod sint filii Ipsius et nati ab Ipso; at quod quantum homo sub auspicio Divino vivit, hoc est, patitur se duci a Deo, tantum fiat Ipsius imago interius et interius, in serie hujus operis, multis demonstrabitur. Nisi de Deo formetur idea, quod sit prima Substantia et Forma, et de Forma Ipsius quod sit ipsa Humana, mentes humanae sibi facile inducerent phantasias sicut spectra de Ipso Deo, de exortu hominum, et de creatione mundi; de Deo non aliam notionem sibi sumerent, quam sicut de natura universi in suis primis, ita sicut de ejus expanso, aut sicut de inani aut nihilo; de exortu hominum, sicut de confluxu elementorum in talem formam ex fortuito; de creatione mundi, quod origo substantiarum et formarum ejus sit ex punctis et dein lineis geometricis, quae quia nullius praedicationis, ita in se non aliquid sunt. Apud tales est omne ecclesiae sicut Styx aut caligo in Tartaro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church