True Christian Religion (Chadwick) n. 197

Previous Number Next Number See English 

197. In Apocalypsi xxi., describitur ita Nova Hierosolyma, Quod in illa esset luminare simile lapidi pretiosissimo, sicut lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti. Quod haberet murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israelis. Quod Murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli. Et quod structura muri esset jaspis, et fundamenta ejus ex omni lapide pretioso, ex jaspide, sapphiro, chalcedonio, smaragdo, sardonyche, sardio, chrysolitho, beryllo, topazio, chrysopraso, hyacintho, et amethysto. Quod portae essent duodecim margaritae. Quod ipsa urbs esset aurum purum, simile vitro puro; et quod esset quadrangularis; longitudo, latitudo et altitudo aequalia, [1]duodecim millia stadiorum, praeter plura [(vers. 11, 12, 16-21)]. Quod omnia haec spiritualiter intelligenda sint, constare potest ex eo, quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur Nova Ecclesia, quae a Domino instauranda est, ut in Apocalypsi Revelata (n. 880) ostensum est; et quia per "Hierosolymam" ibi significatur ecclesia, sequitur, quod omnia quae dicuntur de illa ut urbe, de portis ejus, de muro ejus, de fundamentis muri, tum quae de mensuris eorum, sensum spiritualem contineant, quoniam illa quae ecclesiae sunt, spiritualia sunt; quid autem significant, in Apocalypsi Revelata (a n. 896 ad 925) demonstratum est, quare ulterius illa demonstrare, superfluum foret. Satis est, ut inde sciatur, quod sensus spiritualis insit singulis descriptionis ejus, ut anima corpori: et quod absque illo sensu nihil ecclesiae intelligeretur in illis quae ibi scripta sunt; ut quod urbs illa esset ex puro auro, portae ejus ex margaritis, murus ex jaspide, fundamenta muri ex lapidibus pretiosis, quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae mensura hominis, hoc est, angeli, et quod urbs esset longitudine, latitudine, et altitudine duodecies mille stadiorum, praeter plura. Qui autem ex scientia correspondentiarum sensum spiritualem novit, is intelligit illa; ut quod "murus" et "fundamenta" ejus significent doctrinalia illius ecclesiae ex sensu litterae Verbi; et quod numeri "duodecim," "centum quadraginta quatuor," "duodecim millia," omnia ejus significent, seu vera et bona ejus in uno complexu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church