192. Omnis homo, qui nescit, quod sensus quidam spiritualis insit Verbo, sicut anima corpori, non potest aliunde judicare de Verbo, quam ex sensu litterae ejus; cum tamen hic est sicut theca continens pretiosa, quae sunt sensus spiritualis ejus; cum itaque internus hic sensus nescitur, non potest de Divina sanctitate Verbi aliter judicari quam sicut de lapide pretioso ex matrice quae involvit et quandoque apparet sicut lapis vulgaris; aut sicut ex arca confecta ex jaspide, lapide lazuli, amiantho seu lapide speculari, aut achate, in qua in suo ordine jacent adamantes rubini, sardonyches, topazii orientales, etc. Hoc dum nescitur non mirum est si arca illa non plus aestimatur quam secundum pretium materiae ejus, quae ad oculum apparet. Simile est cum Verbo quoad sensum litterae ejus. Ne itaque homo in dubio esset, quin Verbum sit Divinum et Sanctissimum, revelatus mihi est a Domino sensus internus ejus, qui in sua essentia est spiritualis, qui sensui externo, qui est naturalis, inest, sicut anima corpori. Ille sensus est spiritus, qui vivificat litteram; quare ille sensus potest de Verbi Divinitate et Sanctitate testari, et convincere etiam naturalem hominem, si vult convinci.