True Christian Religion (Chadwick) n. 186

Previous Number Next Number See English 

186. Secundum Memorabile: - Quondam cogitatione versavi in quanam regione mentis resident theologica apud hominem; quae quia spiritualia et caelestia, credidi primum quod in suprema; mens enim humana distincta est in tres regiones, sicut domus in tres mansiones, similiter sicut habitationes angelorum in tres caelos. Et tunc adstitit angelus, et dixit, "Theologica apud illos qui amant verum quia est verum, emergunt usque in supremam regionem, quia ibi est caelum illorum, et in luce sunt in qua angeli; moralia autem theoretice lustrata et percepta se locant sub illis in secunda regione, quia communicant cum spiritualibus; et politica sub his in prima; scientifica autem, quae multiplicia sunt, ac in genera et in species referri possunt, faciunt januam ad superiora illa. Illi, apud quos spiritualia, moralia, politica. et scientifica, ita subordinata sunt, ex justitia et judicio cogitant quae cogitant, et faciunt quae faciunt. Causa est, quia lux veri, quae etiam est lux caeli, e suprema regione illuminat consequentia, sicut lux Solis transiens aetheres, et progressive aerem, illuminat visus hominum, bestiarum et piscium. Aliter vero theologica apud illos, qui non amant verum quia est verum, sed solum propter gloriam famae suae: apud hos resident theologica in ultima regione ubi scientifica, cum quibus apud quosdam se commiscent, et apud quosdam se non possunt commiscere. Sub his in eadem regione sunt politica, et sub his moralia, quoniam apud hos binae regiones superiores non apertae sunt a parte dextra; quare illis non est aliqua interior ratio judicii. nec affectio justitiae, sed modo ingeniositas, ex qua de omni re possunt loqui sicut ex intelligentia, et confirmare quicquid obvenit sicut ex ratione; sed objecta rationis, quae principaliter amant, sunt falsa, quia haec cum fallaciis sensuum cohaerent. Inde est, quod dentur tot in mundo, qui vera doctrinae ex Verbo non plus vident quam caeci nati; et cum audiunt illa, comprimunt nares, ne odor illorum infestet et nauseam moveat; at vero ad, falsa aperiunt omnes sensus, et hauriunt illa sicut balaenae aquas."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church