True Christian Religion (Chadwick) n. 183

Previous Number Next Number See English 

183. (ix.) Quod ex Trinitate Personarum, quarum unaquaevis singulatim est Deus, secundum Symbolum Athanasianum, plures absonae et heterogeneae ideae de Deo exstiterint quae sunt phantasiae et abortus. - Ex doctrina trium Personarum Divinarum ab aeterno, quae in se est caput omnium doctrinalium in ecclesiis Christianis, exortae sunt plures indecorae ideae de Deo, indignae Christiano orbe, qui tamen et debet esse et potest esse luminare omnibus populis et gentibus in quatuor telluris partibus de Deo et ejus unitate. Omnes qui extra ecclesiam Christianam habitant tam Mahumedani quam Judaei, et praeter hos Gentiles, cujusvis cultus, aversantur Christianismum unice propter fidem trium Deorum ibi. Propagatores ejus hoc sciunt; quare cavent sibi summopere trinitatem personarum qualis est in Symbolis, Nicaeno et Athanasiano, propalare, quoniam tunc aufugerent et subsannarent. [2.] Ideae absonae, ludicrae et frivolae, quae ex doctrina trium Personarum Divinarum ab aeterno, exortae sunt, et apud unumquemvis, qui manet in fide verborum istius Doctrinae, exoriuntur, et ex auribus et oculis in visum cogitationis, exsurgunt, sunt hae: Quod Deus Pater supra caput in alto sedeat, ac Filius ad dextram Ejus, ac Spiritus Sanctus ante illos auscultans, et actutum percurrens terrarum orbem, et secundum decisum dispenset dona justificationis, ac inscribat illa, ac faciat illos a filiis irae filios gratiae, et a damnatis electos. Provoco ad doctos e clericis et ad eruditos e laicis, num alium visum, quam hunc idealem, in mentibus suis foveant; influit enim ille sua sponte ex ipsa doctrina; vide Memorabile supra (n. 16). [3.] Influit etiam curiositas conjecturandi, quid ante mundum creatum inter se collocuti sunt; numne de mundo creando, numne etiam de praedestinandis ac justificandis secundum supralapsarios, numne etiam de redemptione: pariter quid colloquuntur inter Se post mundum creatum, Pater ex auctoritate et potentia imputandi, et Filius ex potestate mediandi; et quod imputatio, quae est electio, sit ex misericordia Filii intercedentis pro omnibus, et singulatim pro aliquibus, et quod pro illis gratia sit Patri commoto ex amore in Filium, et ex miseria visa in illo super ligno crucis. Sed quis non potest videre, quod talia sint deliria mentis de Deo? Et tamen illa in ecclesiis Christianis sunt ipsa sancta, quae ore osculanda sunt, sed non lustranda aliquo visu mentis, quia suprarationalia sunt, quae si ex memoria elevantur in intellectum, insanit homo. Sed usque hoc non tollit ideam trium Deorum, sed inducit fidem stupidam, ex qua homo cogitat de Deo, sicut dormiens in somnio, ambulans in caligine noctis, aut sicut caecus a nativitate in luce diei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church