True Christian Religion (Chadwick) n. 177

Previous Number Next Number See English 

177. (vi.) Quod ex Trinitate Nicaena et simul Athanasiana exorta sit fides, quae totam Ecclesiam Christianam perverterat. - Quod Trinitas Nicaena et simul Athanasiana sit Trinitas Deorum, ex Symbolis illorum supra (n. 172), ostensum videatur; inde exorta est fides hodiernae ecclesiae, quae est in Deum Patrem, Deum Filium, et Deum Spiritum Sanctum; in Deum Patrem, ut imputet justitiam Salvatoris Filii sui, ac illam adscribat homini; in Deum Filium ut intercedat et constipuletur; in Spiritum Sanctum, ut actualiter justitiam Filii imputatam inscribat, et constabilitam sigillet, hominem justificando, sanctificando et regenerando. Haec est fides hodierna, quae sola testari potest quod Trinitas Deorum sit, quae agnoscitur et colitur. [2.] Ex fide cujusvis ecclesiae redundat non modo omnis cultus ejus, sed etiam omne dogmaticum ejus; quare dici potest, quod qualis fides est, talis sit doctrina ejus. Quod illa fides, quia est fides in tres Deos, perverterit omnia ecclesiae, inde sequitur; nam fides est principium, et doctrinalia sunt principiata, et principiata a principio trahunt suam essentiam. Si quis sub examen mittit singula doctrinalia, sicut id quod de Deo, de persona Christi, de charitate, de paenitentia, de regeneratione, de libero arbitrio, de electione, de usu sacramentorum, baptismi et sanctae cenae, manifeste videbit, quod trinitas Deorum singulis insit; et si non actualiter apparet inesse, usque ex illa sicut ex suo fonte scaturiat. Sed quia tale examen hic non fieri potest, et tamen operae pretium est ad aperiendum oculos ut fiat, ideo huic operi adjungetur Appendix, in qua hoc demonstrabitur. Fides ecclesiae de Deo, est sicut anima corporis, et doctrinalia sunt sicut membra hujus; et insuper fides in Deum est sicut regina, et dogmatica sunt sicut officiarii aulae ejus; et sicut hi pendent ex ore reginae, ita dogmatica ab effato fidei. Ex illa fide duntaxat videri potest, quomodo intelligitur Verbum in ejus ecclesia: fides enim inapplicat sibi, et trahit sicut per funes ad se quaecunque potest; si fides falsa est, meretricatur illa cum omni vero ibi, ac trahit ad sinistrum et falsificat illud, et facit hominem in spiritualibus insanire; si autem fides vera est, tunc favet totum Verbum, et Deus Verbi, qui est Dominus Deus Salvator, infundit lucem, et aspirat Divino suo assensu, et facit hominem sapere. [4.] Quod hodierna fides, quae in interna forma est trium Deorum, in externa autem unius Dei, exstinxerit lucem in Verbo, et removerit Dominum ab ecclesia, et sic mane ejus praecipitaverit in noctem, in Appendice etiam videbitur. Hoc factum est ab haereticis ante Concilium Nicaenum, ac deinde ab haereticis ex illo et post illud. Sed quid fidendum est conciliis, quae Non per Januam intrant in ovile, sed ascendunt aliunde (secundum Domini verba apud Johannem x. 1, 9)? Est illorum deliberatio non absimilis ambulationi caeci in die, aut oculati in nocti, quorum uterque non videt foveam, priusquam in illam illapsi sunt. Quid pro exemplo fidendum est conciliis quae constabiliverunt vicariatum Papae, apotheosin mortuorum, et horum sicut numinum invocationem, eorundem imaginum venerationem, indulgentiarum auctoritatem, et Eucharistiae divisionem, praeter plura? Tum quid fidendum est concilio quod constabilivit infandam praedestinationem, et hanc ut palladium religionis ante templa ecclesiae suae appenderunt? Sed, mi amice! adi Deum Verbi, et sic Verbum, ac [1]ita intra per Januam in ovile, hoc est, in ecclesiam, et illustraberis; et tunc ipse visurus es sicut e monte, non modo plurium, sed etiam priores tuos gressus et errores in silva opaca sub monte.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church