True Christian Religion (Chadwick) n. 163

Previous Number Next Number See English 

163. De Divina Trinitate. Actum est de Deo Creatore: et tunc simul de Creatione, et postea de Domino Redemptore et simul tunc de Redemptione et demum de Spiritu Sancto, et simul de Divina Operatione: et quia sic de Deo Triuno actum est, necessum est ut etiam de Divina Trinitate, quae in orbe Christiano nota est, et tamen ignota, agatur; per hanc enim solam comparatur justa idea de Deo; ac justa idea de Deo, est in ecclesia sicut adytum et ara in templo; ac sicut corona super capite, et sceptrum in manu regis sedentis super throno; inde enim pendet, sicut catena a suo capite, universum corpus theologicum: et si credere vultis, quisque sortitur suum locum in caelis secundum ideam Dei; est enim illa sicut lapis lydius, per quem exploratur aurum et argentum, hoc est, bonum et verum, qualia haec sunt apud hominem; non enim datur apud illum aliquod bonum salvificum nisi a Deo, nec aliquod verum, quod non quale suum trahit ex sinu boni. Sed ut ambobus oculis videatur, quid Divina [1]Trinitas, expositio ejus in articulos dispescenda est, qui sequentes erunt: - (i.) Quod Divina Trinitas sit, quae est, Pater, Filius, ei Spiritus Sanctus. (ii.) Quod tres illi, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, sint tria essentialia unius Dei, quae faciunt unum, quemadmodum anima, corpus et operatio apud hominem. (iii.) Quod ante mundum creatum non fuerit haec Trinitas, sed quod post mundum creatum, quando Deus incarnatus est, provisa et facta sit, et tunc in Domino Deo Redemptore et salvatore Jesu Christo. (iv.) Quod Trinitas Divinarum Personarum ad aeterno, seu ante mundum creatum, sit in ideis cogitationis Trinitas Deorum, et quod haec non aboleri possit per confessionem oralem unius Dei. (v.) Quod Trinitas Personarum ignota fuerit in Ecclesia Apostolica, sed quod exclusa sit a Concilio Nicaeno, et inde Introducta in Ecclesiam Romano Catholicam, et ab hac in ecclesias separatas ad illa. (vi.) Quod ex Trinitate Nicaena et simul Athanasiana, exorta sit fides, quae totam Ecclesiam Christianam perverterat. (vii.) Quod inde sit illa abominatio desolationis, et afflictio qualis non fuit nec futura est, quas Dominus apud Danielem et Evangelistas et in Apocalypsi praedixerat. (viii.) Tum hoc, quod nisi Novum Caelum, et Nova Ecclesia a Domino conduntur, non conservaretur ulla caro. (ix.) Quod ex Trinitate Personarum, quarum unaquaevis singulatim est Deus, secundum Symbolum Athanasianum, plures absonae ac heterogeneae ideae de Deo exstiterint, quae sunt phantasiae et abortus. Haec nunc singulatim explicabuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church