True Christian Religion (Chadwick) n. 158

Previous Number Next Number See English 

158. Corollarium. Quoniam in hoc capite de Spiritu Sancto actum est, meretur omnino memorare, quod in Verbo Veteris Testamenti nullibi nominetur Spiritus Sanctus, sed modo "Spiritus sanctitatis" in tribus locis; semel apud Davidem (Psalm. li. 13 (B.A. 11]); et bis apud Esaiam (lxiii. 10, 11); verum in Verbo Novi Testamenti, tam apud Evangelistas, quam in Actis Apostolorum, et in horum Epistolis frequenter. Causa est, quia tunc primum erat Spiritus Sanctus, quando Dominus in mundum venit, ille enim ex Ipso a Patre procedit; nam Dominus est solus Sanctus (Apoc. xv. 4):

quare etiam dicitur ab Angelo Gabriele ad Mariam Matrem, "Sanctum quod nascetur ex te" (Luc. i. 35). Quod dictum sit, "Nondum erat Spiritus Sanctus quia Jesus nondum glorificatus est" (Joh. vii. 39);

et tamen prius dicatur, quod Spiritus Sanctus impleverit Elisabetham (Luc. i. 41); tum Sachariam (Luc. i. 67): ut et Simeonem (Luc. ii. 25), erat causa, quia Spiritus Jehovae Patris implevit illos, qui Spiritus Sanctus vocatus est propter Dominum, qui jamdum in mundo erat. Haec causa est, quod in Verbo Veteris Testamenti nullibi dicatur, quod Prophetae locuti sint a Spiritu Sancto, sed a Jehovah; ubivis enim dicitur, "Jehovah locutus est ad me," "Verbum a Jehovah factum est ad me," "Dixit Jehovah," "Dictum Jehovae." Ut nemo dubitet quin ita sit, volo solum ex Jeremia afferre, ubi haec dicuntur (i. 4, 7, 11-14, 19; ii. 1-5, 9, 19, 22, 29, 31; iii. 1, 6, 10, 12, 14, 16; iv. 1, 3, 9, 17, 27; v. 11, 14, 18, 22, 29; vi. 6, 9, 12, 15, 16, 21, 22; vii. 1, 11, 13, 19-21; viii. 1, 3, 12, 13; ix. 2, 6, 8, 12, 14, 16, 21, 23, 24 [B.A. 3, 7, 9, 13, 15, 16, 17, 22, 24, 25]; x. 1, 2, [1]18; xi. 1, [3,] 6, 9, 11, 17, 18, 21, 22; xii. 14, 17; xiii. 1, 6, 9, 11-15, 25; xiv. 1, 10, 14, 15; xv. 1-3, 6, 11, 19, 20; xvi. 1, 3, 5, 9, 14, 16: xvii. 5, [2]19-21, 24; xviii. [3]1, 5, 6, 11, 13; xix. 1, 3, 6, 12, [4]15; xx. 4; xxi. 1, 4, 7, 8, 11, 12,[ 14;] xxii. 2, 5, 6, 11, [16,] 18, 24, 29, 30; xxiii. 2, 5, 7, 12, 15, 24, 29, 31, 38; xxiv. 3, 5, 8; xxv. 1, 3, 7-9, 15, 27-29, 32; xxvi. 1, 2, 18; xxvii. 1, 2, 4, 8, 11, 16, 19, 21, 22; xxviii. 2, 12, 14, 16; xxix. 4, 8, 9, 16, 19-21, 25, 30-[5]32; xxx. 1-5, 8, 10-12, 17, 18; xxxi. 1, 2, 7, 10, 15-17, 23, 27, 28, 31-38; xxxii. 1, 6, 14, 15, 25, 26, 28, 30, 36, [6]42[, 44]; xxxiii. 1, 2, 4, 10-13, 17, 19, 20, 23, 25; xxxiv. 1, 2, 4, 8, 12, 13, 17, 22; xxxv. 1, 13, 17-19; xxxvi. 1, 6, 27, 29, 30; xxxvii. 6, 7, 9; xxxviii. 2, 3, 17; xxxix. 15-18; xl. 1; xlii. 7, 9, 15, 18, 19; xliii 8, 10; xliv. 1, 2, 7, 11, 24-26, 30; xlv. [7]2, 5; xlvi. 1, 23, 25, 28; xlvii. 1; xlviii. 1, 8, 12, 30, 35, 38, 40, 43, 44, 47; xlix. 2, 5-7, 12, 13, 16, 18, 26, 28, 30, 32, 35, 37-39; l. 1, 4, 10, 18, 20, 21, 30, 31, 33, 35, 40; li. 25, 33, 36, 39, 52, 58). Haec solum apud Jeremiam. Simile dicitur apud omnes reliquos Prophetas; et non quod locutus sit Spiritus Sanctus, nec quod Jehovah locutus sit ad illos per Spiritum Sanctum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church