True Christian Religion (Chadwick) n. 143

Previous Number Next Number See English 

143. Operatio harum virtutum est Spiritus Sanctus, quem Dominus mittit ad illos qui credunt in Ipsum et se disponunt ad recipiendum Ipsum; ac intelligitur per "Spiritum" in his locis: "Dabo novum cor et spiritum novum; ....Spiritum meum dabo in medio vestri, et faciam ut in [1]salutis via ambuletis" ([2]Ezech. xxxvi. 26, 27; xi. 19). "Cor mundum crea in nobis Deus, et spiritum firmum innova in medio mei; ....reduc mihi gaudium salutis tuae, et Spiritus Spontaneus sustentet me" (Psalm. li. 12[, 14] [B.A. 10, 12]). Jehovah "format spiritum hominis in medio ejus" (Sach. xii. [3]1). "Anima mea exspectavi Te nocte, et spiritu meo in medio mei exspectavi Te mane" (Esai. [4]xxvi. 9). "Facite vobis cor novum et spiritum novum, quare moriemini Domus Israelis?" (Ezech. xviii. 31:) praeter alibi. In locis illis per "cor novum" intelligitur voluntas boni, et per "spiritum novum" intellectus veri. Quod Dominus operetur haec apud illos qui faciunt bonum et credunt verum, ita apud illos qui in fide charitatis sunt, patet clare ab his ibi, Deus dat animam ambulantibus in [5]ea, et ex hoc, quod dicatur "Spiritus spontaneus;" et quod homo operaturus sit ex sua parte, ex his, "Facite vobis cor novum, et spiritum novum; quare moriemini domus Israelis?"


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church