True Christian Religion (Chadwick) n. 140

Previous Number Next Number See English 

140. Nunc quia per Spiritum Sanctum intelligitur Divina Veritas, et haec fuit in Domino, et Ipse Dominus (Joh. xiv. 6), et sic quia non potuit aliunde procedere, ideo dixit, "Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (Joh. vii. 39):

et post glorificationem, "Inspiravit" in discipulos, "et dixit, Accipite Spiritum Sanctum" (Joh. xx. 22). Quod Dominus aspiraverit discipulos, et illud dixerit, fuit causa, quia aspiratio erat signum repraesentativum externum Divinae inspirationis: inspiratio autem est insertio in societates angelicas. Ex his ab intellectu comprehendi potest hoc de conceptione Domini, ab angelo Gabriele dictum: "Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (Luc. i. 3):

tum, Angelus Domini in somnio dixit Josepho, "Ne timeas accipere Mariam Sponsam tuam, nam quod in ea natum, ex Spiritu Sancto est;" ....et Josephus "Non tetigit illam, usque dum peperit Filium suum primogenitum" (Matth. i. 20, 25). "Spiritus Sanctus" ibi est Divinum Verum procedens a Jehovah Patre, et hoc Procedens est "Virtus Altissimi," quae tunc obumbravit Matrem: hoc itaque coincidit cum hoc apud Johannem, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum et Verbum Caro factum est" (i. 1, 14);

quod per "Verbum" ibi intelligatur Divinum Verum, vide in Fide Novae Ecclesiae (supra, n. 3).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church