True Christian Religion (Chadwick) n. 137

Previous Number Next Number See English 

137. {*}Quartum Memorabile: - Audivi quod convocatum sit synedrium ex famigeratis in scriptis et eruditione de Fide hodierna et de justificatione electorum per illam. Hoc erat in mundo spirituum, et dabatur mihi in spiritu adesse praesens; et vidi convocatos ex clero consentientes et dissentientes. A parte dextra stabant illi, qui in mundo vocati sunt Patres Apostolici, et vixerunt in saeculis ante Concilium Nicaenum: et a sinistra parte stabant viri post illa saecula incluti ex membranis typo impressis aut exscriptis a tironibus; multi ex his erant mento calvo et tecti capillitiis ex crine muliebri cincinnatis, et quidam horum in collariis ex volvulis, et quidam in collariis ex alis; illi autem erant mento barbato, et in capillis nativis. Ante hos et illos stetit vir judex et arbiter scriptorum hujus saeculi, cum scipione in manu, qui pulsavit solum, et induxit silentium. Hic ascendit gradum superiorem cathedrae et exspiravit gemitum, et ex illo voluit clamare alte, sed halitus gemens retraxit clamorem retro in guttur: [2.] at tandem locutus dixit, "Fratres, oh quale saeculum: surrexit ex caterva laicorum unus, cui non pallium, tiara, et laurus, et Fidem nostram detraxit e caelo, et projecit in Stygem. Oh facinus; et tamen illa sola est stella nostra, quae lucet sicut Orion illi noctibus, et sicut Lucifer in matutis. Ille vir tametsi annosus, prorsus caecutit in mysteriis Fidei nostrae, quia non aperuit illam, et vidit in illa justitiam Domini Salvatoris, et Ejus mediationem et propitiationem; et cum haec non vidit, nec vidit justificationis ejus mirabilia, quae sunt remissio peccatorum, regeneratio, sanctificatio et salvatio. Hic vir loco nostrae Fidei sum me salvificae, quia in tres Personas Divinas, ita in totum Deum, transtulit in secundam Personam, nec in illam, sed in Humanum illius quod quidem dicimus Divinum ex incarnatione Filii ab aeterno, sed quis de illo cogitat aliud quam mere humanum? Et quid tunc inde aliud quam des, ex qua ut ex fonte scaturit naturalismus? Et talis fides, quia non est spiritualis, parum differt a fide in Vicarium, aut in Sanctum. Nostis quid Calvinus suo tempore de cultu ex hac fide dixerat: et, quaeso, dic unus ex vobis, unde est Fides? Numne immediate a eo, cui sic omnia salutis insunt?" [3.] Ad haec sodales sinistri lateris, qui mento calvo, in capillitiis cincinnatis, et in cinctura coronati circum collum erant, comploserunt palmas, et vociferati, "Sapientissime fatus es: nos scimus quod non possimus quicquam sumere, quod non datur e caelo. Dicat nobis ille propheta, unde fides, et quid fides nisi illa; impossibile est, ut alia et aliunde sit; aliam fidem, quae fides, quam hanc expromere, tam impossibile est, ut est equitare ad quendam asterismum in caelo, et inde captare stellam, ac illam recondere in burso togae, et deportare. Hoc dixit, ut consocii ad omnem novam fidem riderent. [4.] His auditis, indignati sunt viri lateris dextri, qui mento barbato et in capillis nativis erant; et surrexit unus ex illis, senex, sed usque visus ut juvenis postea, erat enim angelus e caelo, ubi omnis aetas juvenescit; ille loquens dixit, "Audivi qualis est vestra fides, quam vir cathedralis ita magnificavit; sed quid illa fides, nisi sepulcrum Domini nostri post resurrectionem, iterum clausum a militibus Pilati? Aperui illam, nec vidi quicquam quam baculos praestigiatorum, per quos magi in Aegypto fecerunt miracula. Immo est des vestra extrinsecus in oculis vestris sicut scrinium conflatum ex auro, et obsitum lapidibus pretiosis, quod dum aperitur, est vacuum, nisi forte in angulis ejus sit pulvis ex reliquiis Pontificiorum; nam his illa eadem est, modo quod hodie ab his obtecta sit sanctitatibus externis. Est quoque, ut similitudinibus utar, sicut Vesta antiquorum, quae exstinxit ignem sacrum, infossa terrae; et asseverare possum, quod illa coram meis oculis sit sicut vitulus aureus, circum quem filii Israelis, postquam Moses abivit et ascendit in montem Sinai ad Jehovam, saltaverunt. [5.] Ne miremini quod locutus sim de Fide vestra per tales comparationes, quia ita loquimur de illa nos in caelo. Nostra autem Fides est, fuit et erit in aeternum, in Dominum Deum Salvatorem, cujus Humanum est Divinum et Divinum est Humanum, ita accommodata receptioni, et ex qua Divinum spirituale unitur hominis naturali, et fit fides spiritualis in naturali, unde naturale fit sicut diaphanum ex luce spirituali in qua nostra fides est. Veritates ex quibus consistit, sunt totidem quot versiculi in sacro codice; veritates illae sunt omnes sicut stellae, quae lucibus suis manifestant et conformant illam. Homo assumit illam ex Verbo medio naturali suo lumine, in quo est scientia, cogitatio et persuasio; sed Dominus apud illos qui in Ipsum credunt, facit ut fiat convictio, fiducia, et confidentia; ita fit spiritualis naturalis, et per charitatem viva. Fides haec apud nos est sicut regina ornata lapidibus pretiosis, quot murus sanctae Hierosolymae (Apocalypsi xxi. 17-20). [6.] Sed ne credatis, quod haec, quae dixi, sint solum verba exaltationis, quae ne ideo floccipendantur praelegam aliqua ex sancto Verbo, ex quibus patebit, quod fides nostra non sit in Hominem, ut vos creditis, sed in verum Deum, in quo est omne Divinum. Johannes dicit, Jesus Christus est `verus Deus, et vita aeterna' (1 Epist. v. 21 [B.A. 20]): Paulus, In Christo `habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter' (Coloss. ii. 9):

et in Actis Apostolorum, Quod praedicaverit `et Judaeis et Graecis paenitentiam in Deum, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum' (xx. 21):

et Ipse Dominus, Quod Ipsi data sit `omnis potestas in caelo et in terra' (Matth. xxviii. 18): sed haec pauca sunt." [7.] Post haec, angelus me inspexit, et dixit, "Tu scis quid Evangelici ita dicti credunt aut credituri sunt de Domino Salvatore: recita aliqua ut sciamus num in illa fatuitate sint, ut credant quod Humanum Ipsius sit mere humanum, et num aliquid Divini Illi adscribunt, aut quomodo." Et tunc coram coetibus, ex collectis e libro orthodoxiae eorum: Formula Concordiae vocato, et Lipsiae anno 1756 excuso, praelegi haec sequentia: Quod in Christo Divina et Humana Natura ita unitae sint, ut faciant unam Personam (pag. 606, 762). Quod Christus vere Deus et Homo in indivisa Persona sit, et maneat in aeternum (pag. 609, 673, 762). Quod in Christo Deus sit Homo, et Homo Deus (pag. 607, 765). Quod Humana Natura Christi ad omnem majestatem Divinam exaltata sit; hoc etiam ex multis Patribus (pag. 844-852, 860-865, 869-878). Quod Christus quoad Humanam Naturam Omnipraesens sit et impleat omnia (pag. 768, 783-785). Quod Christo quoad Humanam Naturam omnis potestas sit in Caelo et in Terra (pag. 775, 776, 780). Quod Christus quoad Humanam Naturam ad dextram Patris sedeat (pag. 608, 764). Quod Christus quoad Humanam Naturam invocandus sit, confirmatum ex dictis Scripturae ibi (pag. 226). Quod Augustana Confessio illum cultum maxime probet (pag. 19). [8.] Postquam haec praelecta sunt, converti me ad virum cathedrae, et dixi, "Scio quod omnes hic consociati sint cum similibus sui in mundo naturali; dic, precor, num scis cum quo tu es." Respondit tono gravi, "Scio, consociatus sum cum viro incluto, praetore phalangum ab exercitu illustrium ecclesiae." Et quia tono tam gravi respondit, dixi, "Ignosce quod interrogem num scis ubi Praetor ille inclutus habitat?" Et dixit, "Scio, habitat non procul a busto Lutheri." Ad haec subridens dixi, "Cur dicis bustum? Scisne quod Lutherus resurrexerit, et quod hodie abdicaverit sua erronea de justificatione per fidem in tres personas Divinas ab aeterno, et ideo translatus sit inter novi caeli felices, et quod videat et rideat insanientes post se?" Et regessit, "Scio, sed quid hoc ad me?" Et tunc tono simili, quo ille, allocutus sum, dicens, "Inspira tuo incluto cum quo consociatus es, quod verear quod contra orthodoxiam ecclesiae suae illo instanti subtraxerit Domino Divinum Ipsius, aut passus sit calamum suum arare sulcum, in quem improvise inseminavit naturalismum, quando contra cultum Domini Salvatoris nostri scripsit." Ad haec respondit, "Hoc non possum, quia ego et ille quoad hanc rem paene unam mentem facimus; sed illa quae ego dico, ille non intelligit, sed omnia quae ille, perspicue intelligo." Mundus enim spiritualis intrat in mundum naturalem, et percipit cogitata hominum ibi, sed non vicissim; hic status consociationis spirituum et hominum est. [9.] Nunc quia incepi loqui cum viro cathedrae, dixi, "Interpolabo, si licet, adhuc aliqua interrogatione: num scis, quod Orthodoxia Evangelicorum in libro manuali ecclesiae eorum Formula Concordiae appellato, doceat, quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, et quod Divinum et Humanum Ipsius in indivisa Persona sit et maneat in aeternum? Quomodo tunc ille potuit ac tu potes foedare cultum Domini naturalismo?" Ad quae respondit, "Illud scio et tamen non scio." Quare continuavi dicendo, "Illum, tametsi absens est. aut te loco ejus, interrogo, unde anima Domini Salvatoris nostri? [1]Si responderitis quod a Matre, insanitis; si a Josepho, profanatis Verbum; si vero a Spiritu Sancto, recte dicitis, modo per Spiritum Sanctum intelligitis Divinum procedens et operans, ita quod sit Filius Jehovae Dei. [10.] Iterum interrogo, quid unio hypostatica? Si responderitis quod sit sicut inter duos, unum supra et alterum infra, insanitis, sic etenim potuissetis facere Deum Salvatorem duos, sicut Deum tres; at si dixeritis, quod sit unio personalis, sicut est animae et corporis, recte dicitis; hoc quoque est secundum Doctrinam vestram, tum etiam Patrum: consule Formulam Concordiae (pag. 765-768). Et consule Symbolum Athanasii, ubi haec: `Est Fides recta, ut credamus et confiteamur, quod Dominus noster Jesus Christus, Deus et Homo sit; qui licet Deus est et Homo, non duo tamen, sed unus est Christus; unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate Personae: nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et Homo est unus Christus.' [11.] Interrogo adhuc, quae fuit damnabilis haeresis Arii, propter quem Concilium Nicaenum ab Imperatore Constantino Magno convocatum est, aliud quam quod negaverit Divinitatem Humani Domini? Porro dicite, quem intelligitis per haec apud Jeremiam, "Ecce dies venient, ...cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, ....et hoc Nomen Ipsius... Jehovah Justitia nostra" (xxiii. 5, 6; xxxiii. 15, 16):

si dicitis Filium ab aeterno, insanitis; ille non fuit Redemptor; si autem dicitis Filium natum in tempore, qui Unigenitus Filius Dei fuit (Joh. i. 18; iii. 16), recte dicitis; Hic per redemptionem factus est Justitia. ex qua facitis Fidem vestram. Legite etiam Esai. ix. 5 [B.A. 6], praeter alia loca, in quibus praedicitur, quod Ipse Jehovah in mundum venturus esset." Ad haec vir cathedrae siluit et avertit se. [12.] Postquam haec peracta sunt, voluit praeses oratione finire synedrium; sed subito tunc vir e sinistro coetu erupit, cui tiara super capite, et pileus super illa, et tetigit digito pileum, et locutus dixit, "Ego etiam consociatus sum viro in mundo tuo, qui ibi in eminente honore constitutum est; hoc scio, quia loquor ex illo sicut ex me." Et quaesivi, "Ubi eminens ille commoratur?" Respondit, "Gothoburgi; et ex illo quondam cogitavi, quod nova tua doctrina sapiat Mahumedismum." Ex qua voce audita vidi omnes a dextris, ubi stabant Patres Apostolici, attonitos et mutatos facies, et audivi ex mentibus illorum per ora illorum exclamatas voces, "Oh facinus, o quale saeculum." Sed ad sedandum justam excandescentiam illorum, exporrexi manum, et petivi auscultationem; qua data, dixi, "Scio quod vir istius eminentiae tale quid impinxerit epistolae, quae postea typo impressa est; sed si tunc scivisset, qualis illa blasphemia est, sane discerpsisset illam digitis, et tradidisset Vulcano ad comburendum. Talis contumelia illa est, quae intelligitur per Domini verba ad Judaeos dicentes, quod Christus ex alia potestate quam ex Divina fecerit miracula (Matth. xii. 22-32): praeter illa ibi etiam dicit Dominus, `Quisquis non est Mecum, contra Me est; et quisquis non congregat Mecum, dispergit' (vers. 30)." His edictis, consociatus ejus demisit vultum, sed mox sustulit illum, et dixit, "Duriora a te audivi quam usquam." Sed regessi, "In causa sunt duae formulae, Naturalismus et Mahumedismus, quae sunt mendacia nefaria, astu inventa, et duo stigmata mortifera ad avertendum voluntates et deterrendum a sancto cultu Domini." Et converti me ad posteriorem consociatum, et dixi, "Dic illi in Gothoburgo, si potes, ut legat illa quae a Domino dicta sunt in Apocalypsi, iii. 18; et quoque illa, quae ii. 16, ibi." [13.] His dictis, factus est strepitus; sed hic sedatus est per lucem e caelo demissam, ex qua plures ex illis qui a sinistris erant, transiverunt ad illos qui a dextris, remanentibus illis, qui non cogitant nisi vana, et ideo pendent ab ore cujusvis magistri, et quoque illis. qui non nisi quam humanum de Domino credunt. Ab his et illis lux e caelo demissa, visa est sicut repercuti, ac influere in illos qui transiverunt a parte sinistra ad partem dextram. @* Nota editoris. - In editione principe hoc Memorabile signis citationis inclusum est.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church