True Christian Religion (Chadwick) n. 126

Previous Number Next Number See English 

126. (vi.) Quod Passio crucis fuerit ultima Tentatio, quam Dominus ut Maximus Propheta sustinuit, et quod fuerit medium Glorificationis Humani Ipsius, hoc est, Unionis cum Divino Patris sui, et non Redemptio. - Sunt duo, propter quae Dominus in mundum venit, et per quae salvavit homines et angelos, videlicet redemptio et glorificatio Humani sui. Haec duo inter se distincta sunt, sed usque unum ad salvationem faciunt. Quid Redemptio, in antecedentibus articulis ostensum est, nempe quod fuerit pugna cum infernis, subjugatio illorum, et postea ordinatio caelorum: Glorificatio autem est unitio Humani Domini cum Divino Patris sui; haec successive facta est, et plenarie per passionem crucis; omnis enim homo a sua parte accedere debet ad Deum, et quantum homo accedit, tantum Deus a sua parte intrat. Hoc simile est sicut cum templo; hoc primum aedificandum est, et hoc fit manibus hominum, et postea inaugurandum est, et demum orandum, ut Deus praesens sit, ac uniat se cum Ecclesia ibi. Quod ipsa unio plene facta sit per passionem crucis, est causa, quia fuit ultima tentatio, quam Dominus in mundo subivit, et per tentationes fit conjunctio; in his enim homo ad apparentiam sibi soli relinquitur, tametsi non relictus est, nam Deus tunc in intimis ejus praesentissime adest, ac suffulcit; quare cum aliquis in tentatione vincit, intime conjungitur Deo, ac Dominus tunc Deo Patri suo intime unitus est. Quod Dominus in passione crucis Sibi relictus sit, constat ex hac Ipsius exclamatione super cruce, "Deus, quare reliquisti Me?" [(Matth. xxvii. 46)];

et quoque ex his Domini verbis, "Nemo tollit" animam "a Me, sed Ego pono illam a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi illam, et potestatem habeo recipiendi illam, hoc praeceptum accepi a Patre meo" (Joh. x. 18). Ex his nunc constare potest, quod Dominus non quoad Divinum, sed quoad Humanum passus sit, et quod tunc intima et sic plenaria unio facta sit. Hoc illustrari potest per hoc, quod dum homo patitur quoad corpus, anima ejus non patiatur, sed modo doleat; ast Deus dolorem hunc post victoriam aufert, et abstergit sicut quis lacrymas ex oculis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church