True Christian Religion (Chadwick) n. 123

Previous Number Next Number See English 

123. (iv.) Quod Redemptio fuerit opus pure Divinum. - Qui scit quale infernum est, et qualis ejus altitudo et inundatio super universum mundum spirituum tempore adventus Domini fuit, tum qua potentia Dominus infernum dejecit et dissipavit, et postea illud una cum caelo in ordinem redegit, non potest non obstupescere, et exclamare, quod omnia illa pure Divinum opus fuerint. Primum, Quale Infernum est: consistit illud ex myriadibus myriadum, quoniam ex omnibus illis, qui a creatione Mundi per mala vitae et falsa fidei abalienaverunt se a Deo. Alterum, qualis altitudo et inundatio inferni super universum mundum spirituum tempore adventus Domini fuit, aliquantum in praecedentibus articulis expositum est. Qualis fuit tempore primi adventus, non alicui notum factum est, quia non in sensu litterae Verbi revelatum; sed qualis fuit tempore secundi adventus Ipsius, oculis meis videre datum est, ex quo de priori concludi potest, et hoc descriptum est in opusculo De Ultimo Judicio, Londini anno 1758 edito; pariter, qua potentia Dominus Infernum illud dejecit et dissipavit; sed huc transferre illa, quae ex autopsia in illo opusculo descripta sunt, vanum opus est; quia exstat, et adhuc exemplaria in copia Londini apud typographum reservata sunt. Quisque, qui illud legit, clare videre potest, quod id omnipotentis Dei opus fuerit. [2.] Quartum, quomodo Dominus omnia tam in caelo quam in Inferno postea in ordinem redegit, nondum a me est descriptum, quoniam ordinatio caelorum et infernorum, a die ultimi judicii usque ad hodiernum tempus perstitit, et adhuc perstat; ast post hunc librum editum, si desideratur, in publicum dabitur. Quod me attinet, quoad hanc rem, quovis die vidi et video omnipotentiam Divinam Domini sicut in facie. At postremum hoc proprie est redemptionis, prius autem illud proprie est ultimi judicii: qui duo illa distincte intuentur, illi possunt plura, quae in propheticis Verbi sub figuris concelata sunt, et tamen descripta, dum per explicationem correspondentiarum in lucem intellectus protrahuntur, videre. [3.] Hoc et illud opus Divinum, non aliter illustrari potest, quam per comparationes, sed usque parum. Illustrari potest per comparationem cum pugna contra exercitus omnium gentium in universo mundo instructos hastis, scutis, gladiis, sclopetis et bombardis, habentes duces et praefectos callidos et astutos; hoc dicitur, quia plerique in inferno artes in mundo nostro [1]ignotas callent, in quibus se inter se exercent, quomodo aggressuri, insidiaturi, obsessuri et impugnaturi illos qui e caelo sunt. [4.] Pugna Domini cum inferno etiam potest comparari, attamen parum, cum pugna cum feris totius orbis terrarum, ac cum illarum strage et domatione, usque dum nulla illarum hiscat prodire, et insultum in ullum hominem qui in Domino est, facere; unde si quis minacem vultum exserit, subito retrahit se, sicut sentiret vulturem in sinu pectoris sui, tentantem perforare illum usque ad cor: per feras etiam in Verbo describuntur spiritus infernales; hi quoque per feras, cum quibus Dominus quadraginta dies erat, apud Marcum (i. 13,) intelliguntur. [5.] Comparari etiam potest, cum resistentia contra universum oceanum, cum fluctibus suis irrumpentem in regiones et urbes, disruptis vallis; subjugatio inferni a Domino etiam intelligitur per quod compescuerit mare per quod dixerit, "Sile, obmutesce" (Marc. iv. 38, 39; Matth. viii. 26; Luc. viii. 23, 24);

per "mare" enim ibi, ut in pluribus aliis locis, significatur infernum. [6.] Dominus ex simili potentia Divina, hodie pugnat contra infernum apud unumquemvis hominem, qui regeneratur; nam infernum omnes illos diabolico furore aggreditur, cui nisi Dominus resistit, et illud domat, homo non potest non succumbere. Infernum enim est sicut unus homo monstrosus; ac sicut immanis leo, cum quo etiam in Verbo comparatur; quare nisi Dominus illum leonem aut illud monstrum manicis et pedicis vinctum teneret, non potuisset aliter, quin ut homo, dum ab uno malo eripitur, in alterum, et porro in plura, ex se incideret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church