True Christian Religion (Chadwick) n. 120

Previous Number Next Number See English 

120. Quod absque redemptione a Domino iniquitas et malitia pervagaretur totum orbem Christianum in utroque mundo, naturali et spirituali, sunt plures causae, inter quas etiam haec est, - quia omnis homo post mortem in mundum spirituum venit, et tunc sibi prorsus similis est, qualis prius; ac in introitu nemo arceri potest a colloquio cum defunctis parentibus, fratribus, affinibus et amicis; quisque maritus tunc primum quaerit uxorem suam, et quaeque uxor maritum suum, et ab his et illis introducuntur in varia consortia talium, qui extrinsecus sicut oves apparent, ac intrinsecus sicut lupi sunt: et ab his pervertuntur etiam illi, qui pietati studuerunt: inde, et ex artibus nefandis in mundo naturali ignotis, ille mundus ita repletus est malitiosis, prout stagnum ex ovulis ranarum viridescens. [2.] Quod consortia cum malis ibi hoc etiam efficiant, ex his conspicuum reddi potest, est enim sicut quis commoratur cum praedonibus aut piratis, tandem fit illis similis; atque est sicut quis habitat cum adulteris et scortis, tandem adulteria pro nihilo reputat; est quoque sicut qui se immiscet rebellibus, tandem nihili facit violentias inferre cuicunque. Omnia enim mala sunt contagiosa, et comparari possunt pesti, quae ex sola aspiratione et exhalatione inficit; et quoque cancro et gangraenae, quae serpit et putrefacit vicina et successive remotiora, usque dum totum corpus perit. Jucunda mali, in quae quisque nascitur, in causa sunt. [3.] Ex his nunc constare potest, quod absque redemptione a Domino, nullus salvari possit, nec angeli in statu integritatis subsistere. Unicum refugium, ne quis pereat, est ad Dominum, nam dicit, "Manete in Me, etiam Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite; ita vos nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, ....et arefactus.... in ignem conjicitur, et comburitur" (Joh. xv. 4-6).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church