True Christian Religion (Chadwick) n. 117

Previous Number Next Number See English 

117. Subjugatio infernorum, ordinatio caelorum, et deinde instauratio ecclesiae, illustrari possunt per varias similitudines. Illustrari possunt per similitudinem cum exercitu praedonum aut rebellium, qui invadunt regnum aut urbem, et ibi incendunt domos, depopulantur incolarum bona, et dividunt praedas inter se, et se inde laetificant et glorificant: ipsa autem redemptio illustrari potest per similitudinem cum rege justo, qui cum suo exercitu aggreditur illos, et partem illorum sub gladium mittit, et partem ergastulis includit, ac aufert illis praedas, ac subditis restituit, ac postea regnum ordinat, et tutum a similium insultu reddit. Illustrari etiam potest per similitudinem cum feris congregatis erumpentibus e silva, quae invadunt greges et armenta, et quoque homines; propter quae homo moenibus suae urbis non audet exire, et colere terram; unde campi erunt deserti, et urbani fame perituri sunt; ac redemptio illustrari potest per internecionem et profligationem ferarum illarum, et per tutationem agrorum et camporum a talium ulteriore invasione. Illustrari etiam potest per locustas consumentes omne viride humi, et per media ne ulterius progrediantur: pariter per vermiculos tempore primo aestatis, qui deprivant arbores foliis, et sic etiam fructibus, ut stent nudae sicut in media hieme, et per excussionem illorum, et sic restitutionem horti in statum suae efflorescentiae et fructificationis. Simile fieret cum ecclesia, nisi Dominus per redemptionem separavisset bonos a malis, et hos in infernum conjecisset, et illos in caelum elevavisset. Quid foret cum imperio et regno, ubi non justitia et judicium, per quae mali e medio bonorum auferantur, et boni tutentur a violationibus, ut quisque in securitate in sua domo vivat, ac sicut in Verbo dicitur, sub sua ficu et vite in tranquillo sedeat?


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church