True Christian Religion (Chadwick) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. Bini illi status repraesentantur per varia in universo. Causa est, quia sunt secundum Divinum ordinem, et Divinus ordo omnia et singula usque ad singularissima in universo implet. Primus status repraesentatur apud omnem hominem per statum infantiae et pueritiae ejus usque ad ephebatum, adolescentiam et juventutem ejus, qui status est humiliationis ejus coram parentibus, et tunc obedientiae, et quoque informationis a magistris et ministris; alter autem status repraesentatur per statum ejusdem dum fit sui juris et arbitrii, sive suae voluntatis et sui intellectus, in quo illi est potestas in sua domo. Primus status sic repraesentatur per statum principis seu filii regis, aut ducis, antequam fit rex aut dux; similiter per statum cujusvis civis, antequam fit persona magistratus; cujusvis subditi antequam aliquo officio fungitur: tum cujusvis gymnasistae qui initiatur in ministerium antequam fit sacerdos, et postea hujus antequam fit pastor, et deinde hujus antequam fit primas; tum cujusvis virginis antequam fit uxor, et cujusvis ancillae antequam fit hera; in genere cujusvis tironis antequam fit mercator, cujusvis militis antequam fit praefectus, et cujusvis famuli antequam fit herus. Primus horum status est servitutis, et alter est propriae voluntatis et inde intellectus. Bini illi status repraesentantur etiam per varia in regno animali; primus per bestias et aves quamdiu sunt apud matres et patres, quos tunc jugiter sequuntur, ac ab illis aluntur et ducuntur; et alter status dum relinquunt illos, et sibi ipsis prospiciunt: similiter per vermes; primus dum repunt et ex foliis nutriuntur, secundus dum exuvias deponunt, et fiunt papiliones. Bini illi status repraesentantur etiam in subjectis regni vegetabilis; primus dum vegetabile ex semine exsurgit, ac ramis, frondibus et foliis insignitur, et alter dum fructus fert, et nova semina producit: hoc aequiparari potest conjunctioni veri et boni, quoniam omnia quae arboris sunt correspondent veris, et fructus bonis. At homo, qui subsistit in primo statu, et non intrat alterum, similis est arbori, quae solum folia fert, et non fructus, de qua dicitur in Verbo, Quod exstirpanda et conjicienda in ignem (Matth. [vii. 19;] xxi. 19; Luc. [1]iii. 9; xiii. 6-[2]19; Joh. xv. 5, 6):

estque sicut servus, qui non vult liber esse, de quo statutum erat, Quod adduceretur ad januam vel ad postem, et perforaretur auris ejus subula (Exod. xxi. 6). Servi sunt qui non conjunguntur Domino, at liberi qui Ipsi conjunguntur; nam dicit Dominus, "Si Filius vos liberos facit, vere liberi estis" (Joh. viii. [3]36).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church