Earths in the Universe (Chadwick) n. 54

Previous Number Next Number See English 

54. Ostensum quoque est, quomodo cogitationes per faciem sistuntur; affectiones quae amoris manifestantur per vultus et eorum mutationes, et cogitationes in illis per variationes quoad formas interiorum ibi; amplius describi nequeunt. Est quoque Incolis telluris Jovis loquela vocum, sed non ita sonora sicut apud nos; adjuvat una loquela alteram, et loquelae vocum insinuatur vita per loquelam faciei. Informatus sum ab angelis, quod omnium prima loquela in unaquavis Tellure fuerit loquela per faciem, et hoc ex binis ibi originibus, a labris et ab oculis: causa quod talis loquela fuerit prima, est quia facies formata est ad effigiandum illa quae homo cogitat et quae vult; inde etiam facies vocata est effigies et index animi; tum quia in antiquissimis seu primis temporibus sincerum fuit, et non aliud cogitavit homo, nec cogitare voluit, quam quod vellet ut eluceret ex facie: ita quoque potuerunt affectiones animi et inde cogitationes sisti ad vivum et plene; sic etiam apparebant ad oculum, sicut in forma, perplura simul: quae loquela tantum ideo excellebat prae loquela vocum, quantum visus prae auditu, hoc est, sicut est videre campum, aut audire et capere illum per voces descriptum. Addebant, quod talis loquela conveniret cum loquela angelorum, cum quibus homines illis temporibus etiam communicabant; etiam cum facies loquitur seu mens per faciem, est loquela angelica apud hominem in forma ultima naturali, non autem cum os loquitur per voces. Quisque etiam comprehendere potest, quod loquela vocum non potuerit esse Antiquisiimis, quoniam voces Linguae non sunt immediate infusae, sed inveniendae et applicandae rebus; quod non fieri nisi successu temporis potuit {1}. Quamdiu sincerum et rectum fuit apud hominem, tamdiu etiam talis loquela permansit; sed ut primum mens aliud cogitare coepit et aliud loqui, quod factum cum homo se coepit amare et non proximum, tunc loquela vocum incrementa cepit, silente vel mentiente facie; inde interna faciei forma mutata est, contraxit se, induruit, et paene vitae expers coepit fieri, at externa ex igne amoris sui inflammata sicut viva coram oculis hominum videri: nam vitae illud expers quod subest, non apparet coram oculis hominum, sed coram oculis angelorum, quoniam hi vident interiora. Tales sunt facies illorum qui aliud cogitant et aliud loquuntur; simulatio enim, hypocrisis, astus et dolus, quae hodierna prudentia sunt, talia inducunt. Sed aliter se res habet in altera vita, ibi non licet aliter loqui et aliter cogitare; dissidentia etiam ibi luculenter percipitur in unaquavis voce; et cum percipitur, ejicitur spiritus, in quo talis dissidentia, e consortio, et mulctatur; postea redigitur variis modis ad loquendum sicut cogitat, et ad cogitandum sicut vult, usque ut una ei mens sit, et non divisa; si bonus, ut bonum velit et verum ex bono cogitet et loquatur, et si malus, ut malum velit et falsum ex malo cogitet et loquatur; bonus non prius in coelum elevatur, ac malus nec prius in infernum conjicitur; et hoc ob finem, ut in inferno non sit nisi quam malum ac falsum mali, ac in coelo non sit nisi quam bonum et verum boni. @1 Quod Antiquissimis in hac Tellure fuerit loquela per faciem et labia, media aspiratione interna, n: 607, 1118, 7361. Quod similis loquela sit incolis in quibusdam aliis Telluribus, n: 4799, 7359, 8248, 10587. De perfectione et excellentia istius loquelae, n: 7360, 10587, 10708.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church