Earths in the Universe (Chadwick) n. 43

Previous Number Next Number See English 

43. Apparebant quondam Spiritus Mercurii ad sinistrum in globo, et dein in volumine extendente se in longum; et miratus quo vellent, num ad hanc Tellurem, vel num alio, et mox animadvertebam, quod flecterent se dextrorsum, et se revolvendo approximarent ad Tellurem seu Planetam Veneris, ad plagam ejus anteriorem; sed cum illuc venirent, dicebant, quod ibi esse nollent, quia mali; quare se circumflectebant ad posteriorem partem illius telluris, et tunc dicebant, quod ibi morari vellent, quia illi, qui ibi, sunt boni. Hoc cum fiebat, sentiebam in Cerebro mutationem insignem, et operationem fortem inde. Exinde concludere dabatur, quod Spiritus Veneris, qui ab illa parte Planetae sunt, concordarent cum Spiritibus Mercurii, et quod illi referrent Memoriam rerum immaterialium concordantem cum Memoria immaterialium, quam spiritus Mercurii referunt: inde operatio fortior sentita est ab illis cum ibi erant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church