Earths in the Universe (Chadwick) n. 39

Previous Number Next Number See English 

39. Quondam vidi quod nostrae Telluris spiritus essent apud Spiritus telluris Mercurii, et audivi illos inter se colloquentes, et tunc nostrae Telluris spiritus inter alia interrogabant illos, in quem crederent, respondebant quod crederent in Deum; sed cum quaererent ulterius de Deo in quem crederent, nolebant dicere: quoniam ex more illorum est, ut non directe ad quaestiones respondeant. At tunc Spiritus ex tellure Mercurii vicissim interrogabant Spiritus ex nostra tellure, in quem illi crederent, dicebant hi, quod in Dominum Deum; spiritus Mercurii tunc ajebant, quod perciperent illos in nullum Deum credere, et pro more habere ore dicere quod credant, et tamen usque non credere: (habent spiritus Mercurii exquisitam perceptionem, ex eo quia continue media perceptione explorant quid alii sciunt) spiritus nostrae telluris erant inter illos, qui in mundo confessi sunt fidem ex doctrina Ecclesiae, sed usque non vixerunt vitam fidei, et qui non vivunt vitam fidei, in altera vita non habent fidem, quia non est in homine {1}: cum haec audiverunt, obmutescebant, quia ex apperceptione illis tunc data agnoscebant quod ita esset. @1 Quod illis qui fidem ex doctrina confitentur, et non vivunt vitam fidei, nulla fides sit, n: 3865, 7766, 7778, 7790, 7950, 8094. Et quod interiora eorum contra vera fidei sint, tametsi hoc in mundo nesciunt, n: 7790, 7950.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church