Earths in the Universe (Chadwick) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. Alio tempore vidi multitudinem talium spirituum, sed ad aliqualem distantiam a me, antrorsum paulo ad dextrum, et inde loquebantur mecum, sed per spiritus intermedios; nam loquela eorum tam cita est sicut cogitatio, quae in loquelam humanam non cadit, nisi mediantibus aliis spiritibus; et quod miratus sum, loquebantur volumatim, et usque tam prompte et cito: appercipiebatur loquela, quia plurium simul, ut undulatoria: et quod memorabile, labebatur illa versus sinistrum meum oculum, tametsi illi erant ad dextrum; causa erat, quia sinister oculus correspondet cognitionibus rerum a materialibus abstractarum, ita talibus quae sunt intelligentiae, dexter autem oculus talibus quae sunt sapientiae {1}. Simili promptitudine, qua loquebantur, etiam res auditas percipiebant, et de illis judicabant, dicendo hoc ita esse, hoc non ita; judicium eorum quasi instantaneum est. @1 Quod oculus correspondeat Intellectui, quia Intellectus est visus internus et rerum non materialium, n: 2701, 4410, 4526, 9051, 10569. Quod visus Oculi sinistri correspondeat veris, ita intelligentiae, et visus oculi dextri bonis veri, ita sapientiae, n: 4410.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church