Apocalypse Explained (Whitehead) n. 937

Previous Number Next Number See English 

937. Quod "Moses" significet Verbum Veteris Testamenti, constare potest ex quibusdam locis in Verbo ubi nominatur; in aliquibus tamen per "Mosen" intelligitur Lex in strictissimo sensu, quae est Lex lata e MonteSinai, in aliquibus per illum intelligitur Lex in latiori sensu, quae est Verbum Historicum; hic vero Verbum tam Historicum quam Propheticum Veteris Testamenti. Quod "Moses" significet Verbum, est quia decem praecepta, et dein quinque Libri, qui primum Verbi erant, non ab ipso sed per ipsum a Domino fuerunt. Quod Moses nominetur pro Lege et pro Verbo, constat a sequentibus locis: Apud Lucam, "Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos: ....si Mosen et Prophetas non audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur" (xvi. 29, 31);

hic per "Mosen et Prophetas" simile intelligitur quod per "Legem et Prophetas" alibi, nempe Verbum Historicum et Propheticum. Apud eundem, Jesus "incipiens a Mose et ab omnibus Prophetis, interpretatus est in omnibus Scripturis quae ad Ipsum pertinerent" (xxiv. 27);

apud eundem, "Oportet impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis et Psalmis de Me" (xxiv. 44);

apud Johannem, Philippus dixit, "Quem scripsit Moses in Lege, ....invenimus Jesum" (i. 46 [B. A. 45]);

apud eundem, "In Lege Moses nobis praecepit" (viii. 5);

apud Danielem, "Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum in Lege Mosis servi Dei, quia peccavimus Ipsi. ....Sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum . . venit super nos" (ix. 11, 13);

apud Joschuam, Jehoschua scripsit super lapide altaris "copiam Legis Mosis" (viii. 32);

apud Johannem, "Moses dedit vobis Legem. ....Moses dedit vobis circumcisionem. ....Si circumcisionem accipit homo in Sabbatho, ita ut non solvatur Lex Mosis" (vii. 19, 22, 23);

apud Marcum, "Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam" (vii. 10).

[2] Quia ob repraesentationem tribuitur Mosi quod per illum a Domino, ideo dicitur et "Lex Mosis" et "Lex Domini" apud Lucam, "Cum . . impleti sunt dies purificationis illorum juxta Legem Mosis, deduxerunt Ipsum in Hierosolymam, ...quemadmodum scriptum est in Lege Domini, quod omnis masculus aperiens uterum, sanctum Domino vocandus, et darent sacrificium, juxta quod dictum in Lege Domini, par turturum, et duos pullos columbarum" (ii. 22-24, 39).

[3] Quia Moses repraesentabat Legem, licuit illi intrare ad Dominum super Monte Sinai, et non solum recipere tabulas Legis ibi, sed etiam audire Legis statuta et judicia, et illa mandare populo; et quoque dicitur quod inde in Mosen crederent in aeternum:

"Dixit Jehovah ad Mosen, ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, et etiam in te credant in aeternum" (Exod. xix. 9):

"in nebula nubis" dicitur, quia per "nubem" significatur Verbum in littera: inde quoque cum Moses intravit ad Dominum super Monte Sinai, Intravit in nubem (Exod. xx. 18 [B. A. 21]; cap. xxiv. 2, 18; cap. xxxiv. 2-5). (Quod "nubes significet sensum litterae Verbi, videatur [supra,] n. 36, 594, 905, 906.)

[4] Quoniam Moses repraesentabat Dominum quoad Legem seu Verbum, ideo Cum descendit de Monte Sinai, radiabat cutis facierum ejus; quare cum loqueretur cum populo, dabat velamen super facies suas (Exod. xxxiv. 28 ad fin.):

"radiatio facierum" significabat internum Legis, nam hoc est in luce caeli: quod velaret faciem cum loqueretur cum populo, erat quia internum Verbi fuit obtectum, ac ita obscuratum isti populo, ut non sustinuerint aliquid lucis inde.

[5] Quia per Mosen repraesentabatur Dominus quoad Verbum Historicum, et per Eliam Dominus quoad Verbum Propheticum, idcirco cum Dominus transformatus est, visi sunt Moses et Elias cum Ipso colloquentes (Matth. xvii. 3); nec alii cum Domino, quando Divinum Ipsius in mundo apparuit, colloqui potuerunt, quam qui significabant Verbum, nam collocutio cum Domino, est per Verbum. (Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, videatur [supra], n. 624 [e].)

[6] Et quia uterque, tam Moses quam Elias, simul repraesentabant Verbum, ideo ubi agitur de Elia, quod mitteretur ante Dominum, memoratur uterque apud Malachiam, "Mementote Legis Mosis, servi mei, quam praecepi illi in Chorebo pro toto Israele, statutorum et judiciorum: en Ego mittens vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (iii. 22-24 [B. A. iv. 4|-|6]);

per "Eliam prophetam" intelligitur Johannes Baptista, quia per eum similiter ac per Eliam repraesentatum est Verbum (videatur [supra,] n. 624 [e], 724 [d]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church