Apocalypse Explained (Whitehead) n. 935

Previous Number Next Number See English 

935. "Habentes citharas De."-Quod significet glorificationem Domini ex affectione spirituali, constat ex significatione "cithararum," quod sint confessiones et glorificationes (de qua [supra], n. 323, 856); inde "citharae Dei" sunt confessiones et glorificationes Domini ex affectione spirituali; causa quod illae per "citharas Dei" significentur, est quia affectiones spirituales, quae sunt affectiones veri, exprimebantur per instrumenta chordacea, at affectiones caelestes, quae sunt affectiones boni, per instrumenta inflatoria (videatur, n. 323 [a], 326 [a]).

[2] [DE MALIS QUAE FUGIENDA SUNT.] In praecedente articulo actum est de binis requisitis ut opera sint bona; ut nempe agnoscatur Divinum Domini, ac ut fugiantur mala quae in decalogo ut peccata. Mala quae in decalogo enumerantur, continent in se omnia mala quae usquam dantur; quare etiam vocantur decem praecepta, nam "decem" significant omnia. Primum praeceptum, "Non alios deos coles," continet etiam non semet et mundum amare; nam qui semet et mundum super omnia amat, colit alios deos; est enim cuivis deus, quod super omnia amatur. Secundum praeceptum, "Non profanabis nomen Dei" continet etiam non vilipendere et e corde rejicere Verbum, doctrinam e Verbo, et sic ecclesiam; haec enim sunt nomen Dei. Quintum praeceptum, "Non furaberis" continet etiam fugere fraudes et illicitas lucrationes, nam hae quoque sunt furta. Sextum praeceptum, "Non aduIteraberis" continet in specie jucundum habere in adulteriis et injucundum in conjugiis, et in specie de talibus, quae sunt conjugii, spurca cogitare, nam haec etiam sunt adulteria. Septimum praeceptum, "Non occides," continet etiam non odio habere proximum, et vindictas amare, nam odia et vindictae spirant necem. Octavum praeceptum, "Non false testaberis," continet etiam non mentiri et blasphemare; nam mendacia et blasphemationes sunt etiam falsa testimonia. Nonum praeceptum, "Non concupisces domum proximi," continet etiam non velle possidere et in se derivare aliorum bona, illis invitis. Decimum praeceptum, "Non concupisces uxorem proximi, servos ejus," et plura, continet etiam non velle imperare aliis, et sibi illos subjicere; nam per illa quae ibi nominantur intelliguntur propria hominis. Quisque videt quod in octo his praeceptis contineantur mala quae fugienda, et non bona quae facienda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church