920. "Et conjecit in torcular irae Dei magnum." Quod significet ex non bono spirituali, quod est charitas, falsificationem Verbi quoad omne verum spirituale, ac inde damnationem, constat ex significatione "torcularis," quod sit productio veri ex bono, nam per "botros" et "uvas," quae mittebantur in torcular, significatur bonum spirituale, ac per "vinum" quod producebatur significatur verum ex bono illo (videatur supra, n. {1}220 [b], 376). Quia productio veri ex bono spirituali per "torcular" significatur, ideo in opposito sensu productio falsi ex malo per illud significatur; nam similiter ut bonum producit verum, ita malum bono oppositum producit falsum. Quod "torcular" hic significet falsificationem Verbi quoad omne verum spirituale, est quia vocatur "torcular irae Dei magnum," ac per "iram Dei" significatur contemptus et rejectio veri ac boni ab homine, et summa rejectio ab illo est falsificatio sensus litterae Verbi usque ad destructionem veri spiritualis, seu Divini Veri quod est in caelo; quod haec falsificatio claudat caelum, videatur [supra] (n. 888). Etiam illi qui in malo sunt, in quo sunt omnes qui non in bono charitatis sunt, non possunt aliter quam producere falsa; nam sicut bonum producit vera, ita malum producit falsa. Quod "torcular irae Dei magnum" etiam significet damnationem, est quia id est consequens, et quia dicitur "ira Dei," et "torcular magnum." Quod "torcular" illa quae nunc dicta sunt significet, in sequente articulo ex Verbo confirmabitur.
[2] Paucis hic dicetur de productione veri ex bono, et quoque falsi ex malo, quae per "torcular" in spirituali sensu significatur. Productionis origo et causa est, quia omne bonum est amoris, et quod amatur hoc jucundum est; et quia jucundum est gratum ac permulcet, ideo quod amoris est hoc homo ex jucundo cogitat et quoque confirmat; nunc quia amor et ejus jucundum facit vitam hominis, ideo dum homo ex amore et ejus jucundo cogitat, tunc ex se et ex sua vita cogitat: quod ita sit, manifeste constare potest ex hominibus post mortem, dum fiunt spiritus; illi tunc nullatenus possunt cogitare, dum ex se, nisi ex suo amore, quia tota illorum vita est illorum amor. Quoniam itaque bonum est amoris, et verum est cogitationis, patet quomodo verum producitur ex bono.
[3] Simile quod dictum est de bono et vero, dicendum est de voluntate et intellectu; omne enim bonum quia est amoris est voluntatis, et omne verum ex bono quia est cogitationis est intellectus; nam voluntas amat, ac intellectus cogitat. Simile quod dictum est de bono et vero, etiam dicendum est de calore et luce; calor enim spiritualis est amor qui accendit voluntatem, ac lux spiritualis est verum quod illustrat intellectum; omnis enim amor, qui est voluntatis, sistit effigiem sui in luce intellectus, ibi cognoscit se, et quia amat se vult semet videre; inde quoque est quod homo cogitet quod amat.
[4] Simile quod dictum est de productione veri ex bono, dicendum etiam est de productione falsi ex malo; nam omne malum est amoris, et inde amat falsum, ac malum est voluntatis et falsum est cogitationis inde. Haec dicta sunt, quia per "torcular" in spirituali sensu significatur productio veri ex bono, tum productio falsi ex malo. Quod etiam per "torcular irae Dei magnum" significetur falsificatio Verbi, est quia falsificatio Verbi est quoque productio falsi ex malo; malum enim falsificat, nam malum amat ideam sui in cogitatione, et cogitatio vult id confirmatum habere in Verbo, ut persuadeat.