883. [Vers. 9.] "Et tertius angelus secutus est illos." Quod significet manifestationem a Domino adhuc, constat ex illis quae de binis angelis supra (n. 869 et 878) dicta Sunt, quod sint manifestationem a Domino de adventu Ipsius, et de separatione bonorum a malis die ultimi judicii; hic vero de illis qui per "draconem" et "ejus bestiam" intelliguntur, qui sunt qui fidem a bonis operibus doctrina et vita separant.