Apocalypse Explained (Whitehead) n. 836

Previous Number Next Number See English 

836. [Vers. 16.] "Et facit omnes parvos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos." Quod significet inferiores et superiores, sapientes et simplices, quique a se cogitant et qui ab aliis, constat ex significatione "omnium parvorum et magnorum," quod sint inferiores et superiores, seu viliores et eminentiores; ex significatione "divitum et pauperum," quod sint sapientes et simplices; (quod "divites" dicantur qui multas cognitiones boni et veri possident, ita sapientes, videatur supra, n. 118, 236; et quod "pauperes" dicantur, qui non habent cognitiones boni et veri, quia non habent Verbum, et usque desiderant illas, videatur etiam supra, n. 118, 238:) et ex significatione "liberorum et servorum," quod sint qui ex se cogitant et qui ab aliis. Ex se cogitare est ex se videre num verum sit aut num falsum, ac sic eligere unum et rejicere alterum; hi sunt qui spirituales a Domino facti sunt, et inde in luce caeli, et a Domino vident ac ducuntur, nam liberum est cogitare et vivere a Domino, ac servum est cogitare et vivere ex inferno; quod illi sint "liberi," videatur supra (n. 248, 409 [a,b], 701 [a], 774). Quod Dominus per Divinum suum Verum liberos faciat, dicitur apud Johannem (cap. {1}viii. 32-36): et quod ecclesia, dum in fide ex amore est, in statu libero sit, at cum in fide absque amore est, in statu servo sit, et quod id intelligatur per Domini verba apud Johannem (cap. xxi. 18), videantur supra (n. 820 [b]). Ex his sequitur quod per "servos" intelligantur qui non a se sed ab aliis cogitant, sed non vident an verum sit vel falsum, et usque agnoscunt quod verum; quod hi servi sint, cum illi qui ex se cogitant liberi sunt, ex relatione opposita patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church