Apocalypse Explained (Whitehead) n. 826

Previous Number Next Number See English 

826. [Vers. 14.] "Et seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram bestia." Quod significet persuasionem illorum qui ab ecclesia sunt, quod vera sint, per testificationes e Verbo conjunctas ratiociniis e naturali homine, constat ex significatione "seducere," quod sit persuadere falsa, nam persuasio falsi est seductio; ex significatione "habitantium super terra," quod sint qui ab ecclesia sunt (ut supra, n. 821 [a]); ex significatione "signorum," quod sint testificationes et inde persuasiones (ut mox supra, n. 824), hic testificationes ex sensu litterae Verbi; et ex significatione "bestiae," coram qua fecit illa signa, quod sint ratiocinia ex naturali homine (de qua supra, n. 774): quod hic per "signa facta ab hac bestia coram altera" significentur testificationes e sensu litterae Verbi conjunctae ratiociniis e naturali homine, est quia per "bestiam, quae fecit signa" significantur confirmationes e sensu litterae Verbi, et per "bestiam coram qua facta sunt signa" significantur ratiocinia e naturali homine; hic itaque significatur conjunctio confirmationum e Verbo cum ratiociniis illis; et cum conjunguntur, tunc fiunt testificationes et persuasiones: ratiocinia enim e naturali homine in spiritualibus coram mundo non valent, at cum eadem confirmantur e Verbo, valent; causa est, quia Verbum est Divinum, et id in sensu litterae consistit ex apparentiis veri, et ex correspondentiis, in quibus genuina vera, quae intus latent, non nisi quam ex illustrato videri possunt; a non illustrato autem possunt apparentiae veri trahi ad confirmandum falsa sicut vera, nam apud non illustratum fallaciae regnant, et ex fallaciis sunt ratiocinia: illustratus autem videt ex spirituali et simul ex naturali luce, et naturalis lux apud illum illustratur a spirituali; non illustratus vero videt solum ex naturali luce separata a spirituali, quae lux in spiritualibus non lux sed caligo est; haec caligo usque post confirmationes falsi apparet sicut lux veri, sed est sicut lux in infernis, quae coram illis qui ibi sunt apparet ut lux, sed ut primum intrat lux e caelo, vertitur lux ibi in meram caliginem, et cogitatio eorum obstupescit; in infernis in quibus sunt illi qui altius persuaserunt sibi falsa ex dote cogitandi interius quam alii, in luce phantasiae sunt, quae lux ad modum candet, sed haec lux in adhuc magis furvam caliginem vertitur per influxum radiorum lucis e caelo; talis lux est lux confirmationis falsi ex sensu litterae Verbi per ratiocinia ex fallaciis naturalis hominis: inde patet quod lux confirmationis falsi usque ad destructionem Divini Veri, quod in caelo est, sit lux infernalis.

[2] Quoniam in praecedentibus articulis actum est de bonis operibus, velim hic continuare telam, et ostendere quid amor in Dominum. In tertio seu intimo caelo sunt omnes in amore in Dominum a Domino; et illi tales sunt ut vitae suae inscripta vera possideant, et non memoriae sicut angeli inferiorum caelorum; quae etiam causa est quod illi qui in tertio caelo sunt nusquam loquantur de veris, sed solum audiant alios loquentes de illis, ac respondeant vel quod ita sit, vel quod aliquid ita, vel quod non ita: vident enim in se num sint vera quae audiunt, vel num non sint vera, et hoc vident non ex aliquo visu in cogitatione, sicut alii, sed ex affectione veri in intellectu; omnia enim vera apud illos inscripta sunt illorum affectionibus, quae suam essentiam trahunt ex amore caelesti, qui est amor in Dominum; ita vera apud illos unum faciunt cum affectionibus illorum. Et quia illi angeli in amore in Dominum a Domino sunt, illorum vita interior consistit ex meris affectionibus boni et veri ex illo amore; inde est quod non loquantur vera, sed faciant vera, ita bona opera; affectiones enim boni et veri, quae ex illo amore sunt, non possunt aliter quam actu existere; et dum existunt, vocantur usus, ac intelliguntur per bona opera. Percipiunt etiam in se quale usuum seu operum ex affectione ex qua sunt, et quoque eorum differentias ex plurium affectionum conjunctione; ita faciunt omnia cum interiore sapientia. Et quia illi non cogitant vera et inde loquuntur illa, sed modo faciunt illa, et hoc venit ex amore illorum in Dominum, et inde ex solis affectionibus, ex quibus consistit vita eorum, patet quod amor in Dominum consistat in faciendis veris ex affectione illorum, et quod facta illorum sint bona opera; proinde quod amare Dominum sit facere; quod etiam intelligitur per Domini verba apud Johannem, "Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me:....qui vero non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 21, 24):

et illi intelliguntur per haec apud Jeremiam, "Dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam:....neque docebunt..quis socium suum, aut quis fratrem suum,..Agnoscite Jehovam: omnes enim cognoscent Me, a minimo eorum ad maximum eorum" (xxxi. 33, 34):

per "legem" intelliguntur omnia Verbi, ita omnia vera et bona caeli; "in medio eorum" significat in vita eorum; et "cor," super quod lex scribetur, significat amorem. Ex his patet quam ampla sit doctrina amoris in Dominum, est enim doctrina omnium affectionum, quae sunt amoris; et unaquaevis affectio sibi inscripta habet vera secundum quale perfectionis ejus, et producit illa actu cum infinita varietate; et affectiones illae non in intellectum sub specie idearum veniunt, sed ad perceptionem sensitivam interiorem sub specie jucunditatum voluntatis; quare non per verba describi possunt. Illi angeli tertii caeli fiunt qui leges vitae ex Verbo hauriunt, ac vivunt secundum illas, et qui colunt Dominum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church