788. VERSUS 4. "Et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam, dicentes, Quis similis est bestiae? quis potest pugnare cum ea?" 4. "Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae," significat agnitionem salvationis et justificatonis per solam fidem, firmatam et corroboratam per inventos illos conjunctionis modos, et inde receptam in doctrina [n. 789]; "et adoraverunt bestiam," significat agnitionem ratiociniorum, per quae discordantia cum Verbo apparenter summota est [n. 790]; dicentes, Quis similis est bestiae?" significat confessionem quod nihil verius [n. 791]; "quis potest pugnare cum ea?" significat quod nullatenus impugnari posset [n. 792].