Apocalypse Explained (Whitehead) n. 781

Previous Number Next Number See English 

781. "Et pedes ejus sicut ursi." Quod significet ex naturalibus quae sunt fallaciae, constat ex significatione "pedum," quod sint naturalia (de qua supra, n. 69, 600 [a], 632, 666); et ex significatione "ursi," quod sint qui in potentia ex naturali sensu Verbi, tam boni quam mali (de qua sequitur); quod hic per "pedes bestiae," quae quoad corpus similis fuit pardo, et quoad pedes sicut ursus, significentur fallaciae, est quia per "pardum" significantur ratiocinia discordantia et usque apparentia sicut cohaereant (de quo mox supra, n. 780), et illa ratiocinia quatenus sunt ex naturali ultimo, quod est sensuale, sunt fallaciae, quae significantur per "pedes ursi."

[2] Multis in locis in Verbo nominantur "bestiae," tam mundae quam immundae, et per illas significantur varia, quae vel caeli vel inferni sunt; per "bestias mundas et utiles" talia quae sunt caeli, ac per "bestias immundas seu inutiles," talia quae sunt inferni; at quid caeli et inferni significant, non aliunde melius sciri potest quam ex repraesentativis in mundo spirituali, ubi etiam bestiae apparent; quae omnia sunt apparentiae repraesentantes illa quae angeli aut spiritus ex affectionibus, inclinationibus, appetitibus, voluptatibus et cupiditatibus cogitant. Haec sistuntur coram oculis eorum in variis formis, sicut in hortis, in silvis, in agris, in campis, et quoque in fontibus; tum in palatiis, domibus, et inibi conclavibus, in quibus decoramenta et utensilia; sistuntur etiam mensae, super quibus varii generis cibi: praeterea sistuntur illa in formis animalium terrae, volatilium caeli, et reptilium, infinita varietate; non modo in formis animalium et volatilium, qualia sunt super nostra tellure, sed etiam composita ex pluribus, quae nullibi in terris dantur, ex quibus mihi datum est videre plura: et cum illa apparent, noscitur statim ex qua origine spirituali sunt, ita quid significant: sed animalia et volatilia illa illico evanescunt, ut primum spiritus aut angelus desistit a cogitatione et meditatione sua.

[3] Quod talia in mundo spirituali appareant, manifeste constare potest a similibus visis a prophetis; ut quod Dominus apparuerit sicut Agnus; quod cherubi visi sint quoad facies sicut leo, sicut bos, et sicut aquila (de quibus apud Ezechielem); quod equi visi sint exeuntes ex Libro vitae, cum Agnus aperuit sigilla; tum Equus albus, ut et plures equi albi super quibus in caelo equitabant (apud Johannem); et quoque equi albi, {1}badii, rufi, nigri, grandinati (apud Sachariam); tum quoque quod visus sit draco rufus, cui plura capita et cornua; et hic nunc visa est bestia similis pardo, cum pedibus ursi, cui os leonis; ut et alia bestia, cui duo cornua similia agno; et, postea bestia coccinea super qua sedit mulier: visae etiam sunt Danieli quatuor bestiae ex mari ascendentes, quarum prima apparuit sicut leo cui alae aquilae, altera similis urso, tertia similis pardo, cui quatuor alae, et quarta terribilis. Ex quibus constare potest non modo quod tales bestiae in mundo spirituali appareant, sed etiam quod significent. Inde quoque videri potest quod omnes "bestiae," et quoque omnes "aves," quae memorantur in Verbo, significativae talium sint quae per bestias in mundo spirituali repraesentantur. Quid autem "ursus" significat, in sequentibus dicetur.

[4] Antequam in Verbo ostenditur quid significatur per "ursum," velim aliquot exemplis illustrare quid intelligitur per fallacias, quae per "pedes sicut ursi" hic significantur. Fallaciae dicuntur plura quae homo ratiocinatur et concludit ex naturali homine absque luce spirituali, quae est lux intellectus illustrati a Domino; naturalis enim homo suae cogitationis ideas capit ex terrestribus, corporeis et mundanis, quae in se sunt materiales; et quando cogitatio hominis non supra illas elevatur, materialiter cogitat de spiritualibus; et materialis cogitatio absque luce spirituali omne suum trahit ex amoribus naturalis hominis et ex eorum jucundis, quae contra amores caelestes et contra eorum jucunda sunt: inde est quod conclusa et ratiocinia ex solo naturali homine, et ejus fatuo lumine, sint fallaciae. Sed exempla illustrent.

[5] Fallacia est, Quod fides cogitativa salvet; cum tamen homo talis est qualis ejus vita est. Fallacia est, Quod fides cogitativa sit spiritualis; cum tamen amare Dominum super omnia, et proximum sicut se ipsum, sit ipsum spirituale; et amare est velle et facere. Fallacia est, Quod fides etiam momentanea detur; cum tamen homo purificandus est a malis et inde falsis, et regenerandus a Domino, quod diu perstat, et [sciendum est] quod sicut purificatur et regeneratur fidem spiritualem accipiat. Fallacia est, Quod homo possit recipere fidem et salvari in hora mortis, utcunque ejus vita fuerat; cum tamen vita hominem manet, et homo judicatur secundum facta et opera.

[6] Fallacia est, Quod fides per baptismum etiam sit infantibus; cum tamen fides comparanda est per cognitiones veri et boni, et per vitam secundum illas. Fallacia est, Quod per solam fidem ecclesia apud hominem; cum tamen per fidem charitatis est ecclesia apud illum, et charitas est vitae et non fidei separatae. Fallacia est, Quod homo per solam fidem justificetur, et quod justificato per illam meritum Domini imputetur, et quod postea illum nihil condemnet; cum tamen fides absque vita fidei, quae est charitas, est quasi dicatur vivum absque anima, quod in se est mortuum, nam charitas est anima fidei, quia est vita ejus; quare non justificatur homo per fidem mortuam; minus per illam imputatur meritum Domini, et fit salvatio; et ubi non salvatio, est condemnatio.

[7] Fallacia est, Quod soli fidei amor et charitas insit; cum tamen amor et charitas est velle et facere; quod enim homo amat, hoc non solum cogitat, sed etiam vult et facit. Fallacia est, Quod ubi legitur "facere" in Verbo, et ubi dicuntur "facta" et "opera," intelligatur fidem habere, quia fidei insunt; cum tamen distincta sunt sicut cogitatio et voluntas; potest enim homo cogitare multa quae non vult, et quod vult hoc cogitat cum sibi soli relictus est, ac velle est facere: voluntas etiam et inde cogitatio est ipse homo, et non cogitatio separata; ac facta et opera sunt voluntatis et inde cogitationis, at sola fides est cogitationis separatae a factis et operibus quae sunt voluntatis.

[8] Fallacia est, Quod fides separanda sit a bonis operibus, quia homo bonum a se non potest facere, et si; faciat quod ponat in eo meritum; cum tamen homo non bonum facit a se, sed ex Domino, cum ex Verbo, quia in Verbo est Dominus, et quoque Dominus est Verbum; et tunc homo non bonum facit a se, cum facit sicut a se, et usque credit quod ex Domino, quia ex Verbo; et quia credit quod bonum quod facit sit a Domino, non potest in factis meritum ponere. Fallacia est, Quod intellectus captivandus sit sub obedientia fidei, et quod fides visa intellectu non sit fides spiritualis; cum tamen intellectus est qui illustratur in rebus fidei cum legitur Verbum, et intellectus ab illustratione seclusus non scit num verum sit vel num falsum: inde fides nec fit fides ipsius, sed fides alterius in se; quae fides est fides historica, et cum confirmatur fit fides persuasiva, quae potest videre falsa ut vera, ac vera ut falsa; inde est fides omnium haeresium.

[9] Fallacia est, Quod fiducia, quae vocatur fides salvans, capta absque intellectu, sit fiducia spiritualis; cum tamen fiducia absque intellectu est persuasio ex alio, aut ex confirmatione per loca Verbi hic et ibi sparsim collecta, et per ratiocinia ex naturali homine falso principio applicata; talis fiducia caeca fides est, quae quia non videt num verum sit aut falsum, est mere naturalis: praeterea omne verum vult videri, quia est lucis caeli; at verum quod non videtur, potest multis falsificari, et verum falsificatum est falsum.

[10] Tales sunt fallaciae solummodo quoad fidem separatam a bonis operibus. Sunt adhuc plures, non modo quoad fidem, sed etiam quoad bona opera, quoad charitatem et quoad proximum, imprimis quoad conjunctiones illorum cum fide ab eruditis artificiose concinnatas. Quod tales fallaciae significentur per "pedes ursi," est quia per "ursum" significantur illi qui in potentia ex naturali sensu Verbi sunt, tam probi quam mali; et quia per "pedes" significantur naturalia, ideo per "pedes ursi" significantur fallaciae, ex quibus per ratiocinia falsificant sensum litterae Verbi, et in quas vertunt apparentias veri illius sensus.

[11] Quod "ursus" significet potentiam ex naturali sensu Verbi, tam apud probos quam apud malos, constare potest ex sequentibus: In Libro secundo Regum, "Cum..Elisaeus ascenderet..Bethelem, ille ascendens in via, cum pueri exiverunt ex urbe, et illuserunt illi, et dixerunt illi, Ascende calve, ascende calve; et respexit post se, et vidit eos, et maledixit illis in nomine Jehovae; et exiverunt duae ursae e silva, et discerpserunt de iis quadraginta et duos pueros" (ii. 23, 24):

cur pueri maledicti sunt ab Elisaeo, et ideo a binis ursis discerpti, quia vocarunt illum "calvum," non sciri potest nisi sciatur quid repraesentavit Elisaeus, et quid significat "calvus," tum quid significant "ursi." Quod non factum sit ab Elisaeo ex immoderata ira et injusta causa, constare potest ex eo, quod ille non tam immanis potuerit esse solum quia pueri parvi dixerunt, "Ascende calve;" erat quidem convitium in prophetam, sed non tale ut propterea ab ursis discerperentur. Sed ita factum est quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ita Verbum quod a Domino; per "calvum "significabatur Verbum orbatum sensu naturali, qui est sensus litterae ejus, et per "ursas e silva" significabatur potentia ex sensu naturali seu litterae Verbi, ut supra dictum est; et per "pueros" illos significabantur illi qui Verbum blasphemant propter sensum ejus naturalem, quia talis; per "quadraginta duo" significatur blasphematio. Inde nunc patet quod per illa repraesentata et inde significata sit poena blasphemationis Verbi. Omnis enim potentia et sanctitas Verbi residet collecta in ejus sensu litterae; si enim hic non foret, nec foret Verbum; nam sine eo foret Verbum sicut domus absque fundamento, quae vibraretur in aere, ac inde concideretur et dilaberetur; et foret Verbum sicut homo absque cute, quae circumtegit et continet viscera inclusa in suo situ et ordine; et quia tale significatur per "calvum," et per Elisaeum repraesentabatur Verbum, ideo pueri discerpti sunt ab ursis, per quas significabatur potentia ex naturali sensu Verbi, qui est sensus litterae, tam apud probos quam apud malos. Ex his etiam patet quod historica Verbi, aeque ac ejus prophetica, sensum spiritualem contineant.

[12] Simile per "ursum" significatur, quem David percussit; de quo ita in Libro Primo Samuelis, "Dixit David ad Saulem, Pascens fuit servus tuus patri suo gregem, et venit leo, et quidem cum urso, et abstulit pecudem de grege; exivi post eum, et percussi eum...; et cum surgeret contra me, apprehendi barbam ejus, et percussi eum et occidi eum; tam leonem quam ursum percussit servus tuus: erit ergo Philisthaeus..praeputiatus, sicut unus de illis, eo quod opprobrio provocaverit ordines Dei vivi" (xvii. 34-37):

quod Davidi data sit potentia percutiendi leonem et ursum, qui abstulit pecudem de grege, erat quia per Davidem repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum, quo illi qui ab ecclesia Ipsius sunt instruuntur; et per "leonem" significatur potentia Divini Veri spiritualis, et in opposito sensu, ut hic, potentia falsi infernalis contra Divinum Verum; ac per "ursum" significatur potentia Divini Veri naturalis, et in opposito sensu potentia falsi contra id verum; per "pecudem" autem de grege, significantur illi qui ab ecclesia Domini sunt; et quia haec repraesentata sunt, ideo data est Davidi potentia percutiendi ursum et leonem, ut per id repraesentaretur et significaretur potentia Domini tutandi suos in ecclesia per Divinum suum Verum, a falsis mali quae ab inferno. Quod David "apprehenderit barbam ursi," involvit arcanum, quod quidem aperiri potest, sed vix comprehendi: "barba" significat Divinum Verum in ultimis, in quo ipsa potentia ejus consistit; quod verum etiam mali qui in falsis sunt ore quidem ferunt, sed illo abutuntur ad destruendum; quo tamen ablato, non amplius illis aliqua potentia est; quare ursum occidit et leonem percussit; sed de hac re alibi plura. Per Goliathum autem, qui erat Philisthaeus, et inde vocatur "praeputiatus," significantur illi qui in veris absque bono sunt; et vera absque bono, sunt vera falsificata, quae in se falsa sunt: "praeputiatus" significat illos qui in spurcis amoribus corporeis sunt, nam praeputium illis amoribus correspondet; inde patet quid victoria Davidis super Goliathum repraesentabat. Ex his constare potest, unde est, Quod David a Chuschajo comparetur urso orbato in agro (2 Sam. xvii. 8).

[13] Apud Danielem, Bestia altera ascendens e mari, "similis urso, et ad latus ejus erexit se, et tres costae in ore ejus inter dentes ejus; insuper..dicentes ei, Surge, comede carnem multam" (vii. 5):

describitur per "quatuor bestias e mari ascendentes" status ecclesiae successivus usque ad devastationem, quae est finis ejus; et per "alteram hanc bestiam," quae "similis urso," significatur falsificatio veri Verbi, remanente usque ejus potentia in sensu litterae; cupiditas falsificandi bona ejus significatur per quod "ad latus unum erexerit se;" per "tres costas in ore inter dentes" significantur cognitiones veri ex Verbo in copia, quae per ratiocinia ex fallaciis pervertuntur; et per "comedere carnem multam" significatur destructio boni per falsa, tum appropriatio mali.

[14] Apud Hoscheam, "Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo: occurram illis sicut ursus orbatus,....et comedam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet eos" (xiii. 7, 8):

quid significat, "Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo," in mox praecedente articulo explicatum est: per "occurrere illi sicut ursus orbatus" significatur falsificatio sensus litterae Verbi; per "comedere sicut immanis leo" significatur destructio et devastatio omnis veri Verbi et inde ecclesiae; "fera agri discindet eos" significat quod perituri per falsa ex malo.

[15] In Threnis, "Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas: circumsepsit vias..lapide exciso, semitas meas pervertit,...ursus insidians..mihi, leo in latibulis vias meas pervertit,...posuit Me desolatum" (iii. 8-11):

lamentatio a Deo de desolatione veri in ecclesia, et quod non audiri possint propter falsa, significatur per "Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas:" quod falsa ex propria intelligentia influxum veri avertant et rejiciant, significatur per "Circumsepsit vias lapide exciso, semitas meas avertit;" per "vias" et "semitas" Dei significantur vera ducentia ad bonum, et per "lapidem excisum" significantur illa quae propriae intelligentiae sunt; quia haec per "lapidem excisum" significantur, ideo prohibitum fuit construere altare ex lapidibus excisis, similiter templum Hierosolymae: "ursus insidians Mihi" significat quod naturalis homo perverterit sensum litterae Verbi; "leo in latibulis" significat quod interior naturalis homo, ex malis in eo, pervertat omnem sensum veri Verbi et inde ecclesiae, unde falsa: "vias meas pervertit, posuit Me desolatum," significat devastationem veri ecclesiae.

[16] Apud Amosum, "Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis; sicut qui fugit leonem incidat in ursum, aut venit domum, [et] nitatur manu sua super parietem, et mordeat anguis" (v. 18, 19):

per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, qui est Messias, quem exspectaverunt; et quia crediderunt quod Ille liberaturus esset eos ab hostibus terrae, et evecturus eos in gloriam super omnes gentes, ideo desideraverunt Ipsum: sed quia Dominus non propter aliquod regnum in terra, sed propter regnum in caelo, in mundum venit, et quia Judaica gens in falsis mali fuit, et ea tunc manifestarentur, dicitur, "Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum [et] non lucis;" "tenebrae et non lux" sunt falsa in quibus fuerunt: "sicut qui fugit leonem incidat in ursum" significat timorem prae dominio falsi, quaerendo vera ex sensu litterae Verbi, quae non possunt non falsificari; is enim dicitur "fugere leonem, et incidere in ursum," qui interius in falso ex malo est, et fertur ad cognoscendum vera ex sensu litterae Verbi, quem tunc ex interiori dominio falsi ex malo non potest non pervertere; "venit domum, et nitatur manu super parietem, et mordeat eum anguis," significat dum talis consulit Verbum in sensu litterae quaerendo bona, non videat quod mala pervertant illum; "morsus anguis" significat falsificationem, hic ex dominio interiori falsi ex malo.

[17] Apud Esaiam, "Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, cubabit vitulus, et leo juvenis et saginatum una, et puer parvus ducet eos; et juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum, leo sicut bos comedet stramen" (xi. {1}6, 7):

quid significat quod "lupus cum haedo commorabitur, et vitulus, leo juvenis et saginatum una cubabunt, et puer parvus ducet eos," in praecedente articulo explicatum est: quod "juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum," significat potentiam et cupidinem naturalis hominis falsificandi vera Verbi, et quod illae non nociturae sint bono naturalis hominis et ejus affectioni; "juvenca" est affectio boni et veri naturalis hominis, et "ursus" est potentia et cupido naturalis hominis falsificandi vera sensus litterae Verbi: "leo sicut bos comedet stramen" significat quod infernale falsum ardens destruere vera ecclesiae non nociturum sit affectioni boni naturalis hominis, tam apud hominem in se, quam apud homines inter se, et quod nec nociturum sit Verbo; per "stramen" significatur Verbum in littera quod per falsum infernale pervertitur, sed non perverti potest ab illis qui in veris ex bono sunt.

[18] Apud eundem, "Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus; offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui; fremimus sicut ursi..., et sicut columbae gemendo gemimus; exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis; nam multiplicatae sunt praevaricationes nostrae coram Te, et peccata nostra respondent contra nos" (lix. 10-12):

"Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus," significat non aliquem intellectum veri; " offendimus in meridie sicut in crepusculo" significat lapsum in errores, tametsi in ecclesia sunt ubi est Verbum, ex quo in lucem veri veniri posset; "inter vivos sicut mortui" significat quod possent in vita spirituali per Verbum esse, et tamen non sunt quia in falsis; "fremimus sicut ursi, et sicut columbae gemendo gemimus," significat dolorem naturalis hominis, et dolorem spiritualis hominis inde; "exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis," significat spem illustrationis intellectus et inde salvationis, sed in vanum; "multiplicatae sunt praevaricationes {1}coram Te, et peccata nostra respondent contra nos," significat propter falsa ex malo.

[19] Ex his nunc constare potest quod per "ursum" significetur naturalis homo quoad potentiam ex sensu litterae Verbi, in utroque sensu, tum quoad cupidinem falsificandi illum sensum: quod haec per "ursum" significentur, patuit etiam mihi ex visis ursis in spirituali mundo, in quorum forma repraesentatae sunt cogitationes illorum qui naturales fuerunt, et Verbo studuerunt, dum per scientiam inde voluerunt praevalere: etiam visi sunt ursi qui inter dentes ferebant costas, sicut describitur ursus in loco supracitato apud Danielem, et datum est intelligere quod per "costas" repraesentarentur cognitiones quas in mundo hauserunt ex Verbo. Apparent etiam ibi ursi albi, per quos repraesentabatur potentia spiritualis naturalis hominis per Verbum. Praeterea apparent ibi bestiae compositae ex ursis, pantheris, lupis, bovibus, et quoque eaedem alis praeditae, quae omnia significativa talium sunt, cum in meditatione vadunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church