779. VERSUS 2. "Et bestia quam vidi erat similis pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis; et dedit illi draco potentiam suam, et thronum suum, et potestatem magnam." 2. "Et bestia quam vidi erat similis pardo," significat ratiocinia discordantia, et usque apparentia sicut cohaereant [n. 780]; "et pedes ejus sicut ursi," significat ex naturalibus quae sunt fallaciae [n. 781]; et os ejus sicut es leonis," significat ratiocinationes ex falsis destruentibus vera Verbi [n. 782]; "et dedit illi draco potentiam suam, et thronum suum, et potestatem magnam," significat quod illi qui fidem a vita separant, per ratiocinationes ex fallaciis firment doctrinalia sua, et illa corroborent, et sic potenter seducant [n. 783].