Apocalypse Explained (Whitehead) n. 728

Previous Number Next Number See English 

728. "Et raptus est fetus ejus ad Deum et thronum Ipsius." - Quod significet tutationem doctrinae a Domino, quia pro Nova Ecclesia, constat ex significatione "fetus" seu "filii masculi," quem "peperit mulier circumdata sole, sub cujus pedibus luna, et super cujus capite corona stellarum duodecim," quod sit doctrina ex Verbo, et quidem doctrina veri, id est, doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et denique fidei; et ex significatione "rapi ad Deum et ad thronum Ipsius," quod sit tutatio a Domino pro "dracone," qui adstitit parienti, animo et cupiditate devorandi illum; illa tutatio a Domino pro illis qui per "draconem" intelliguntur, hic per illa verba significatur; et quia doctrina illa futura est doctrina ecclesiae, quae Nova Hierosolyma vocatur, ideo dicitur tutatio quia pro Nova Ecclesia: "raptus ad Deum et thronum Ipsius" dicitur; et per "Deum" intelligitur Dominus, et per "thronum Ipsius" caelum; quod ad Dominum et ad caelum, est quia doctrina illa est a Domino, et caelum in illa doctrina est.

[2] Similiter ut hic de "fetu a muliere genito," quod "raptus sit ad Deum," etiam dicitur de Chanocho Jaredis filio, sed his verbis, "Ambulavit Chanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus" (Gen. v. 24):

quinam per "Chanochum" hunc intellecti sunt, et quid significatum est, mihi e caelo detectum est; nempe quod illi qui ex hominibus Antiquissimae Ecclesiae in unum collegerunt repraesentativa et correspondentias naturalium cum spiritualibus; homines enim Antiquissimae Ecclesiae fuerunt in spirituali intellectu et perceptione omnium quae viderunt oculis; et inde ex objectis in mundo perspexerunt spiritualia, quae objectis correspondebant; et quia Dominus praevidit quod spiritualis illa perceptio apud posteros illorum periret, et cum perceptione illa quoque cognitio correspondentiarum per quas generi humano est conjunctio cum caelo, ideo providit Dominus ut quidam qui apud antiquissimos vixerunt, in unum colligerent correspondentias, ac in codicem conferrent; hi erant qui per "Chanochum" intelliguntur, et ille codex qui significatur: is codex, quia inserviturus erat ecclesiis venturis, quae post diluvium a Domino instaurandae erant, pro scientia et pro cognitione spiritualium in naturalibus, in usum illarum conservatus est a Domino, et quoque tutatus, ne ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae, quae mala fuit, illi codici damnum inferret: hoc itaque est quod in sensu spirituali significatur per quod "Chanoch non amplius, quia sumpsit illum Deus." Ex his constare potest quid significatur per quod "fetus mulieris raptus sit ad Deum et ad thronum Ipsius."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church