718. [Vers. 4.] "Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli." - Quod significet falsificationem et adulterationem omnium veritatum Verbi, constare ex significatione "cauda trahere," cum de "dracone," quod sit falsificatio et adulteratio (de qua sequitur); ex significatione "tertiae partis," quod sit omne, et dicatur de veris (de qua supra, n. 384, 506); et e, significatione "stellarum caeli," quod sint cognitiones veri et boni ex Verbo (de qua etiam supra, n. 72, 402), ita quoque vera, nam cognitiones veri et boni sunt vera naturalis hominis, ex quibus intelligentia rationali et spirituali homini: ex quibus constare potest quod per "cauda trahere tertiam partem stellarum caeli," cum de "dracone," significetur falsificare et adulterare vera Verbi. Quod id significetur, est quia per "draconem" in genere intelliguntur omnes qui agnoscunt Verbum, ac legunt illud, et usque non vivunt secundum illud; et hoc quia separant vitam quae est charitas a fide, et credunt quod satis sit cogitare illa quae in Verbo sunt, et sibi persuadere quod salventur si quaedam inde ex fiducia et confidentia cogitent et loquantur, et quod sola fides justificet et salvet, et non aliquid vitae seu operis; (quod hi sint qui per "draconem" {1}intelliguntur, videatur supra, n. 714): quia illi ad confirmandum sua dogmata ex Verbo, adducunt loca ubi "fides" nominatur et ubi "fides" dicitur; at ubi "charitas" et "amor" nominatur et "facere" dicitur, per applicationem ad solam fidem pervertunt, et sic Verbum, quod a principio ad finem est doctrina amoris in Dominum et amoris erga proximum, falsificant: haec falsificatio et adulteratio {2}veritatum Verbi intelligitur per "detrahere cauda tertiam partem [stellarum] caeli;" quod id per ea verba intelligatur, est quia cauda est continuatio cerebri per spinam dorsi, cujus est appendix, et cauda sic agitur ex capite et ex corpore secundum desideria et appetitus naturalis hominis; quare caudae motiones sunt effectus fluentes ex jucundis amorum in quibus est sensualis homo, et amores sensualis hominis vera Verbi falsificant et adulterant. (Quod "cauda" significet sensuale, quod est naturalis hominis ultimum, videatur supra, n. 559.) Sive dicas quod amores sensualis hominis falsificent et adulterant vera Verbi, sive dicas quod sensuale id faciat, idem est, nam sensuale amat vivere corpori et mundo, ita genio, et illam vitam sentit, non autem interiorem, quare eam negat.