Apocalypse Explained (Whitehead) n. 708

Previous Number Next Number See English 

708. "Et luna sub pedibus ejus." - Quod significet fidem apud illos qui naturales sunt, et in charitate, constat ex significatione "lunae," quod sit fides in qua charitas (de qua sequitur); et ex significatione "pedum," quod sint naturalia (de qua supra, n. 69, 600 [a], 632), hic itaque naturales, quia dicitur de "muliere," per quam significatur ecclesia; et per "solem" quo circumdata erat, amor in Dominum a Domino, et amor erga proximum (ut in praecedente articulo ostensum est): inde per "mulierem circumdatam sole" significatur ecclesia apud illos qui caelestes et inde spirituales sunt, et per "lunam sub pedibus" significatur ecclesia apud illos qui naturales et sensuales sunt, et simul in fide charitatis; nam bona et inde vera caeli et ecclesiae succedunt ordine, sicut apud hominem caput, corpus et pedes: in capite Maximi Hominis, qui est caelum, sunt illi qui in amore in Dominum a Domino sunt, et hi vocantur caelestes; in corpore autem, a pectore usque ad lumbos Maximi illius Hominis, qui est caelum, sunt illi qui in amore erga proximum sunt, [et] hi vocantur spirituales; at in pedibus Maximi Hominis, qui est caelum, sunt illi qui obscure in fide charitatis sunt, et hi vocantur naturales.

[2] Sed ut hoc in clarum intellectum veniat, sciendum est quod duo regna sint in quae caeli distincti sunt, unum quod vocatur caeleste, et alterum quod spirituale; et quod tres caeli sint, supremum quod vocatur caeleste, medium quod spirituale, ac ultimum quod caeleste et spirituale naturale. At praeter has distinctiones caelorum, est quoque distinctio eorum, quod sint qui lucem, hoc est, intelligentiam recipiunt a Domino ut Sole, et sunt qui lucem et intelligentiam recipiunt a Domino ut Luna; illi qui recipiunt lucem intelligentiae a Domino ut Sole, sunt apud quos intellectuale et ejus rationale apertum est, et inde ex affectione veri spirituali rationaliter cogitaverunt de credendis; at qui lucem a Domino ut Luna recipiunt, sunt apud quos intellectuale et rationale interius non apertum est, sed modo naturale, et inde ex memoria cogitaverunt de credendis; et ex memoria de illis cogitare est solum ex talibus quae audiverunt ex magistro vel praedicatore, quae dicunt et quoque credunt vera esse tametsi forent falsa, nam non vident illa ulterius; hi si etiam in fide charitatis in mundo fuerunt, in caelis sub Domino ut Luna sunt; nam lumen, ex quo intelligentia eorum, est sicut lumen Lunae tempore noctis; at lux, ex qua intelligentia eorum qui in caelis sub Domino ut Sole sunt, est sicut lux diei: qualis differentia est, constare potest ex differentia luminum solis interdiu et lunae noctu. Talis etiam est {1}differentia ut illi qui sub Domino ut Luna sunt nihil videre possint in luce illorum qui sub Domino ut Sole sunt, ex causa quia apud illos non est lux genuina, sed lux reflexa, quae potest recipere falsa, modo in illis appareat bonum, aeque ac vera. Quoniam illi qui in caelis sub Domino ut Luna sunt omnes naturales et sensuales sunt, et non commune habent cum illis qui in caelis sub Domino ut Sole sunt, et quoque illi in falsis sunt in quibus tamen bonum, inde visa est "luna sub pedibus mulieris," et per id intelligitur fides apud illos qui naturales sunt.

[3] Haec de fide apud illos qui sub Domino ut Luna in caelo sunt; paucis etiam dicetur de affectione illorum, ex qua fides vitam trahit. Affectio illorum sciendi verum et faciendi bonum est sicut ipsi, naturalis; trahens sic plus aut minus ex gloria eruditionis, et ex fama spectante honores et lucra ut praemia, aliter ac affectio spiritualis sciendi verum et faciendi bonum, qualis est apud illos qui sub Domino ut Sole in caelo sunt; haec affectio apud hos separata est ab affectione naturali, ita ut haec sit sub pedibus; inde quoque est, quod "luna," per quam non solum fides sed etiam affectio ejus significatur, hic visa sit "sub pedibus." (Sed plenior idea de his comparari potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt: ut Quod Caelum distinctum sit in duo Regna, n. 20-28; De Sole et de Luna in Caelo, et De Luce et Calore in Caelis, n. 116-140; De Correspondentia Caeli cum omnibus Hominis, n. {2}87-102; et in Doctrina Novae Hierosolymae de illis qui in falsis sunt ex bono, n. 21.) Quod "sol" significet Dominum quoad Divinum Amorem, et inde Amorem in Dominum a Domino, et quod "luna" verum fidei, videatur supra (n. 401): ac praeterea de caelis qui sub Domino ut Sole, et de caelis qui sub Domino ut Luna, etiam supra (n. 411 [c], 422 [a], 527). Quibus addendum est quod illi caeli qui sub Domino ut Luna sunt, sint quoque tres, superiores, medii et inferiores, seu quod idem, interiores, medii et exteriores; sed usque omnes in his caelis naturales sunt. Causa quod interiores, medii et exteriores sint, est quia naturale distinguitur in tres gradus, similiter ac spirituale; exterius naturale communicat cum mundo, interius cum caelo, ac medium conjungit; sed usque illi qui in caelis sub Domino ut Luna sunt, non possunt intrare in caelos qui sub Domino ut Sole sunt, quia visus eorum interior seu intellectus formatus est ad recipiendum lucem lunarem ibi, et non ad recipiendum lucem solarem ibi; sunt comparative non absimiles illis avibus quae vident noctu et non interdiu; quare cum in lucem solarem, quae est illis qui sub Domino ut Sole sunt, veniunt, caligatur visus eorum. Sed illi in iis caelis sunt qui in charitate fuerunt secundum religiosum suum, aut secundum fidem suam: at illi qui tales sunt, nempe naturales et non in fide charitatis, in infernis sunt sub illis caelis. Ex his constare potest quod per "lunam" hic intelligatur fides apud illos qui naturales sunt et in charitate; et quod "luna sub pedibus visa sit" quia illi qui in caelis qui sub Domino ut Luna sunt, non commune habent cum illis qui in caelis sub Domino ut Sole sunt, usque ut illi assurgere ad hos nequeant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church