Apocalypse Explained (Whitehead) n. 697

Previous Number Next Number See English 

697. "Et perdere perdentes terram." --Quod significet infernum illis qui destruunt ecclesiam, constat ex significatione "perdere," cum de illis qui destruunt ecclesiam, quod sit damnatio et infernum; nam cum "dare mercedem servis prophetis et sanctis" significat salvationem et caelum illis qui in veris ex bono sunt, ita qui faciunt ecclesiam, inde "perdere" illam (1)significat damnationem et infernum: et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua supra, 29, 304, 413 [b], 417 [a]); inde "perdere terram" significat destruere ecclesiam. Quod per "terram" in Verbo intelligatur ecclesia, multis ostensum est supra, tum etiam in Arcanis Caelestibus. Causae, quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia, sunt plures; nempe, quod per "terram" ibi, dum non aliqua terra in specie nominatur, ut terra Aegypti, Edomi, Moabi, Assyriae, Chaldaeae, Babelis, et aliorum, intelligitur terra Canaan; et per illam terram, ab illis qui in spirituali idea sunt, non potest cogitari terra, quia id terrestre est et non caeleste, sed cogitatur quale gentis ibi quoad ecclesiam; similiter ut dum in alicujus idea est ecclesia, aut religio, aut cultus, dum ex illa idea nominantur terrae tunc non cogitatur terra, sed gentis terrae quale quoad ecclesiam, religionem aut cultum; inde est quod angeli, qui spirituales sunt, dum homo in Verbo legit "terram," cogitent ecclesiam; et quod angeli cogitant, hoc sensus spiritualis Verbi est, nam sensus spiritualis Verbi est pro angelis et quoque pro hominibus qui spirituales sunt; Verbum enim in littera est naturale, sed usque intus seu in sinu suo est spirituale; ac dum naturale abstergitur, patet spirituale quod intus seu in sinu est.

[2] Praeterea sunt terrae in mundo spirituali, seu in mundo ubi sunt spiritus et angeli, aeque ac in mundo naturali ubi sunt homines, et sunt illae terrae quoad externam apparentiam prorsus similes; sunt ibi planities, valles, montes, colles, et sunt fluvii et maria, et quoque sunt agri, prata, silvae, horti, paradisi; et illae terrae ibi sunt aspectu pulchrae prorsus secundum statum ecclesiae apud illos qui super iis habitant, et quoque mutantur secundum mutationes ecclesiae apud illos: verbo, est plena correspondentia terrarum ibi cum receptione boni amoris et veri fidei apud habitatores; inde quoque est quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia; quale enim terrae est quale ecclesiae ibi; correspondentia id facit. In eo mundo ipsa terra cum ecclesia unum facit, sicut correspondens cum sua re cui correspondet, prorsus sicut effectus cum sua causa efficiente; sicut oculus cum suo visu, sicut loquela cum suo intellectu, sicut actio cum voluntate, sicut vultus faciei cum affectione cogitationis, verbo, sicut instrumentale cum suo principali, de quibus dicitur quod unam rem faciant; ita in mundo spirituali quale terrae cum quali ecclesiae. Ex his constare potest unde est quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia, et hic quod per "perdere terram" significetur destruere ecclesiam:

[3] ut quoque in sequentibus locis:--Apud Esaiam, "Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna? posuit orbem in desertum, urbes ejus destruxit?.... terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti" (xiv. 16, 17, 20). haec de Lucifero, per quem ibi intelligitur Babel, ut ex praecedentibus et consequentibus ibi patet; et per "terram" quam commovet, et quam perdidit, significatur ecclesia; per "regna" quae tremefacit, significantur ecclesiae in quas ecclesia communis distincta est; per "orbem," quem posuit in desertum, significatur ecclesia communis; per "urbes" quas destruxit, significantur vera doctrinae ejus; et per "populum" quem occidit, significantur homines ecclesiae quorum spiritualem vitam perdidit.

[4] Apud Jeremiam, "Ecce Ego contra te, mons perdens,...perdens universam terram" (li. 25):

etiam haec de Babele, quae "mons perdens" dicitur, quia "mons" significat amorem imperandi, ibi super caelum et super terram, cui amori inserviunt bona et vera ecclesiae pro mediis quare "perdere universam terram" significat ecclesiam.

[5] Apud Danielem, Bestia quarta ascendens e mari "comedet totam terram, et conculcabit eam, et conteret eam" (vii. 23):

per hanc "bestiam" etiam significatur amor imperandi super universum caelum et universam terram, qui amor est illis qui e Babele sunt (videatur supra, n. 316 [e], 556 [a]); quare per "comedere, conculcare et conterere terram significatur prorsus destruere ecclesiam. Quis non videt quod non aliqua bestia ascensura sit ex mari, quae comesura, conculcatura et contritura sit omnem terram, sed quod aliquis amor malus et diabolicus, qui ita facturus est ecclesiae? Apud Mosen, "Non futurum erit amplius diluvium ad perdendum terram" (Gen. ix. 11);

per "terram" etiam ibi significatur ecclesia, quae ab Antediluvianis destructa est, sed non amplius destruenda.

[6] Apud Esaiam, "Jehovah evacuans terram, et exinaniens eam, et evertet facies ejus.....Evacuando evacuabitur terra, et spoliando spoliabitur....;lugebit, confundetur terra habitabilis; languescet, confundetur orbis:....ipsa terra prophanabitur..., ex eo quod transgressi sint leges, transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis, propterea maledictio comedet terram. ....Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, confringendo confracta est terra,....commovendo commota est terra, titubando titubat terra sicut ebrius, et hinc inde commovetur sicut tigillum" (xxiv. 1, 3-6, 18-20):

quod hic per "terram" non intelligatur terra sed ecclesia, quisque videre potest; quod ita dicatur de ecclesia, est quia terrae in mundo spirituali, super quibus habitant angeli et spiritus, taliter ut hic dicitur, secundum mutationes status ecclesiae apud habitatores ibi, mutantur, immo etiam commoventur. Quod dicatur "Jehovah evacuans terram et exinaniens eam," tum "evacuando evacuabitur, et spoliando spoliabitur," est quia terrae ibi, quando ecclesia apud illos devastatur, prorsus mutat facies suas; paradisiaca ibi, floreta, vireta, et reliqua, ex quibus illae terrae prius floruerant, evanescunt; et pro illis existunt inamoena, ut arenosa, rupeta, campi vepretis et senticetis pleni, ac similia, quae correspondent falsis et malis quae devastarunt ecclesiam. Devastatio ejus quoad bonum amoris et charitatis significatur per "evacuare terram," et desolatio ejus quoad vera doctrinae et fidei significatur per "exinanire et spoliare illam," et ipsa mutatio per "evertere facies ejus:" "lugebit, confundetur terra habitabilis; languescet, confundetur orbis; maledictio comedet terram," significat quod non aliquid ibi crescet et florebit, sed quod sterilescet et implebitur inutilibus, ex quibus terra dicitur "lugere," "languescere" et "comedi maledictione;" quia haec fiunt quando habitatores ibi non amplius curant sancta ecclesiae, ideo dicitur, "ex eo quod transgressi sint leges, transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis." Quoniam terrae ibi nunc inundantur, nunc concutiuntur, etiam hic et ibi hiscunt et patent versus infernum quod infra est et se elevat, quod fit secundum quale et quantum falsa et mala amantur, et inde bona et vera ecclesiae falsificantur et negantur, ideo dicitur quod "cataractae ab alto aperiantur, fundamenta terrae commoveantur, terra confringatur, ac titubet sicut ebrius;" haec etiam actualiter fiunt in mundo spirituali, quando status ecclesiae mutatur ibi in contrarium. Ex his constare potest unde est quod per "terram" hic et in Verbo alibi intelligatur ecclesia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church