Apocalypse Explained (Whitehead) n. 689

Previous Number Next Number See English 

689. [Vers. 17.] "Dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus omnipotens." -Quod significet agnitionem quod omne esse, vivere et posse sit a Domino, constat ex significatione "dicere et gratias agere," quod sit agnoscere, quoniam per "cadere super facies et adorare," et tunc "gratias agere," non aliud significari potest quam agnoscere, hic omnipotentiam Domini: ex significatione "Domini Dei," quod sit Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; nam in Verbo ubi intelligitur Divinum Bonum ibi dicitur "Dominus" et "Jehovah," ac ubi intelligitur Divinum Verum dicitur "Deus;" inde per "Dominum Deum" et per "Jehovam Deum" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; et praeterea Jehovah in Veteri Testamento dicitur Dominus in Novo: et ex significatione "omnipotentis," quod sit esse, vivere et posse ex Se; et quoque quod angelorum et hominum esse vivere et posse sit ex Ipso. (Quod haec per omnipotentiam intelligantur, videatur supra, n. 43; tum quod per Divinam omnipotentiam intelligatur infinitum, n. 286.)

[2] Quod Divinam omnipotentiam concernit; illa non involvit aliquid potentiae faciendi contra ordinem, sed involvit omnem potentiam faciendi secundum ordinem, nam omnis ordo est ex Ipso; inde sequitur quod nihil potentiae sit alicui faciendi secundum ordinem, nisi ex Ipso ex quo ordo; ex eo constare potest quod omnipotentiae Divinae sit ducere hominem secundum ordinem, et hoc quovis momento a principio vitae ejus usque in aeternum, et hoc secundum leges ordinis, quae innumerabiles et ineffabili numero sunt; verumtamen quantum homo patitur se duci, hoc est, quantum non vult duci a semet ipso, quantum enim hoc vult tantum fertur contra ordinem: et quia omnipotentiae Divinae est ducere hominem qui vult duci secundum ordinem, proinde non aliquem contra ordinem, ideo non omnipotentiae Divinae est ducere aliquem ad caelum qui semet ipsum vult ducere, quia lex ordinis est ut homo ex ratione et ex libero agat quod agit, ex causa quia id quod ratione recipitur, et ex libero agitur, manet apud hominem, et ei appropriatur sicut suum; non autem quod non ratione recipitur et ex libero agitur: inde constare potest quod omnipotentiae Divinae non sit salvare illos qui non secundum ordinem volunt duci, nam duci secundum ordinem est secundum leges ordinis, ac leges ordinis sunt praecepta doctrinae et vitae ex Verbo; quare secundum has ducere hominem qui vult duci, omni momento et continue in aeternum, est omnipotentiae Divinae; sunt enim infinita quovis minuto quae videnda, quae removenda, quae insinuanda, ut homo detineatur a malis ac teneatur in bonis, et illa jugiter in nexu secundum ordinem. Omnipotentiae Divinae etiam est tutari homines ab infernis, quantum id fieri potest absque laesione liberi et rationis; omnia enim inferna contra Divinam Domini potentiam sunt sicut nihil; absque illa Domini potentia non aliquis homo salvari potest. (Sed plura de omnipotentia {1}videantur supra, n. 43.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church