Apocalypse Explained (Whitehead) n. 686

Previous Number Next Number See English 

686. VERSUS 16, 17. "Et viginti et quatuor seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis," ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum. Dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, qui eras, et qui venturus es, quod adeptus sis potentiam tuam magnam, et regnum inieris." 16. "Et viginti et quatuor seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis," significat caelos superiores in luce et potentia a Domino ad separandum malos a bonis ante diem ultimi judicii brevi venturum [n. 687]; "ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum," significat adorationem Domini apud illos ex humillimo corde [n. 688]. 17. "Dicentes, gratias agimus Tibi, Domine Deus omnipotens," significat agnitionem quod omne esse, vivere et posse sit a Domino [n. 689]; "qui es et qui eras et qui venturus es," significat ab Ipso qui est omne in omnibus caeli et ecclesiae ad aeterno in aeternum [n. 690]; "quod adeptus sis potentiam tuam magnam, et regnum inieris," significat instaurationem novi caeli et novae ecclesiae, destructo priori et caelo et ecclesia [n.691].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church