Apocalypse Explained (Whitehead) n. 662

Previous Number Next Number See English 

662. "Quoniam duo illi prophetae cruciaverunt habitantes super terra."--Quod significet anxietatem cordis ex illis in ecclesia devastata, constat ex significatione "duorum testium," qui hic vocantur "duo prophetae," quod sint bona et vera doctrinae; ex significatione "cruciare," quod sit anxietas cordis; et ex significatione "habitantium super terra," quod sint qui vivunt in ecclesia, hic in ecclesia devastata: inde per illa verba significatur anxietas cordis ex bonis amoris et veris doctrinae illis qui ab ecclesia devastata; agitur enim hic de fine ecclesiae, quando amores sui et mundi, ac illorum concupiscentiae, et concupiscentiarum mala et falsa regnant; tunc bona amoris et vera doctrinae cruciant homines, nam interius seu corde odio habent illa, utcunque ore confiteri illa possunt; et quod odio habetur, hoc dum intratur, interius cruciat: at talis homo ecclesiae, quamdiu in mundo vivit, nescit quod tanto odio habeat illa duo, et quod interius crucietur ab illis, ex causa quia nescit statum interioris suae cogitationis et affectionis, sed solum statum exterioris cogitationis et affectionis quae immediate cadit in loquelam; at cum in mundum spiritualem venit, exterior ejus cogitatio et affectio sopitur, ac interior aperitur, et tunc sentit repugnantiam ex odio contra bona amoris et vera doctrinae, in tantum ut non sustineat audire illa: quapropter cum talis homo intrat aliquam societatem angelicam, ubi spiritualis amor et fides regnat, tunc vehementer cruciatur, quod signum est interioris repugnantiae ex odio contra illa: ex his constare potest quid significatur per quod "duo illi prophetae cruciaverint habitantes super terra:" per "habitantes super terra" intelliguntur qui in bono sunt quoad vitam in ecclesia; hic qui in malo, nam hos bona amoris et vera doctrinae interius cruciant. Quod "habitare" significet vivere, proinde vitam, constare potest ex locis in Verbo, ubi "habitare" dicitur (Ut Esai. ix. 1 [B. A. 2]; cap. xiii. 20; cap. xxxvii. 16: Jerem. ii. 6, 15; cap. li. 13: Dan. ii. 22; cap. iv. 9: Ezech. xxxi. 6: Hosch. ix. 2,3: Psalm. xxiii. 6; Ps. xxvii. 4; Ps. lxxx. 2 [B. A. 1]; Ps. ci.7: Zeph. iii. 6: et alibi).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church