Apocalypse Explained (Whitehead) n. 649

Previous Number Next Number See English 

649. [Vers. 7.] "Et cum {1}absolverint testimonium." -Quod significet in fine ecclesiae, quando non amplius agnoscitur Divinum Domini, et inde non amplius est bonum amoris et verum doctrinae, constat ex significatione "testimonii," quod sit agnitio Divini in Domino, et inde bonum amoris et verum doctrinae (de qua sequitur); et ex significatione "absolvere illud," quod sit finire; et quia hoc finitur in fine ecclesiae, ideo per "absolvere" hic significatur finis ecclesiae; quia tunc non amplius est aliqua agnitio Divini in Domino, ideo nec est aliquod bonum amoris et verum doctrinae.

[2] Quod hoc per "testimonium" significetur, constare potest ex illis quae hactenus dicta sunt de "binis testibus;" quod nempe per illos intelligatur bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei, quia illa principaliter testantur de Domino; sunt enim ab Ipso, et sunt Ipsius apud hominem; inde per "testimonium illorum" significatur praedicatio de illis. Quod sit agnitio Divini in Domino, quae per "testimonium" hic significatur, constat ex sequentibus in Apocalypsi, ubi dicitur Quod testimonium Jesu sit spiritus prophetiae (cap. xix. 10);

nam nisi homo id agnoscit ex corde, et credit ex spirituali fide, in nulla facultate recipiendi bonum amoris et verum doctrinae esse potest.

[3] In fine ecclesiae quidem praedicatur Dominus, et quoque ex doctrina addicatur Ipsi Divinum simile Divino Patris; attamen vix aliquis cogitat de Divino Ipsius, ex causa quia id ponunt supra aut extra Humanum Ipsius; quare cum ad Divinum Ipsius spectant, non ad Dominum spectant, sed ad Patrem sicut ad alium; cum tamen Divinum quod "Pater" vocatur est in Domino, ut Ipse docet apud Johannem (cap. x. 30, 38; cap. xiv. 7). Inde est quod homo de Domino non aliter cogitet quam sicut de vulgari homine; et ex illa cogitatione fluit ejus fides, utcunque ore dicit quod credat Divinum Ipsius. Exploret quisque, si possit, ideam cogitationis suae de Domino, annon talis sit; et cum talis est, non potest conjungi Ipsi fide et amore, et per conjunctionem aliquod bonum amoris et verum fidei recipere. Inde nunc est quod in fine ecclesiae non aliqua agnitio Domini sit, hoc est, Divini in Domino et a Domino: creditur sicut agnoscatur Divinum Domini exinde, quia ex doctrina ecclesiae est; sed dum Divinum ab Humano Ipsius separatur, usque Divinum Ipsius non agnoscitur interius sed modo exterius; et exterius agnoscere est solum ore et non corde, seu est modo loquela et non fide.

[4] Quod ita sit constare potest ex Christianis in altera vita, ubi cordis cogitationes manifestantur: quando illis conceditur loqui ex doctrina et ex auditis e praedicatione, tunc Domino Divinum addicunt, et id vocant suam fidem; sed cum interior eorum cogitatio et fides exploratur, tunc de Domino non aliam ideam quam sicut de vulgari homine, cui non Divinum est, habent. Interior hominis cogitatio est unde ejus fides est; et quia illa est cogitatio et inde fides ejus spiritus, patet quod non aliqua agnitio Divini in Domino et a Domino sit in Christiano orbe in fine ecclesiae: verbo, agnitio Divini Domini externa quidem est, sed nulla interna; et agnitio externa est solius naturalis hominis, at interna est ipsius ejus spiritus; et externa post mortem sopitur, et interna est spiritus ejus. Ex his aliquantum constare potest quomodo sequentia intelligenda sunt; nempe, quod "bestia ex abysso ascendens vincet et occidet binos testes," et quod "visuri corpora eorum in platea urbis quae vocatur Sodoma et Aegyptus," at quod "postea spiritus vitae in illos intraverit."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church