Apocalypse Explained (Whitehead) n. 647

Previous Number Next Number See English 

647. "Quotiescunque voluerint." -Quod significet quoties homo aggreditur bona amoris et vera doctrinae, quae testantur de Domino, et ex quibus homo agnoscet et confitetur Dominum, ad malum illis inferendum, constat ex, significatione "quotiescunque voluerint," cum de "binis testibus," per quos intelliguntur qui agnoscunt et confitentur Dominum, quod non ipsi velint et faciant mala quae huc usque memorata sunt; sed quod ipsi mali sibi, quando aggrediuntur bona et vera quae a Domino procedunt, ad damnum illis inferendum: in sensu enim litterae Verbi adscribitur Jehovae Deo, hoc est, Domino, quod irascatur, excandescat, furiat contra {1}malos, et quod faciat illis malum, immo quod velit facere, cum tamen Dominus nusquam irascitur et excandescit, et inde alicui malum vult et facit; nam Dominus influit ex bono cum bono et ex vero cum veris ex bono apud omnem hominem, vult enim adducere cunctos ad Se et salvare: ex his constare potest, quod hoc, "quotiescunque testes voluerint," non intelligatur quoties velint, sed quoties mali volunt, hoc est, ex velle malum faciunt; hoc est, aggrediuntur bona et vera caeli et ecclesiae quae a Domino, ad damnum illis inferendum.

[2] Quod non Dominus, proinde nec bonum amoris et verum fidei quae sunt Domini apud hominem et angelum, alicui malum velint, constare potest ex eo, quod Dominus Deus non sit causa mali apud aliquem; et qui non est causa mali, nec est causa poenae; sed quod ipsum malum quod apud hominem sit causa: in mundo spirituali, ubi caelum et ubi infernum, omnia ita ordinata sunt ut Dominus nusquam aliquem in infernum dejiciat, sed quod ipse spiritus malus semet (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 545-550); et hoc quia Dominus non est causa mali; et qui non est causa mali, ille nec est causa alicujus effectus qui ex malo existit: ex his nunc patet quod haec quae in hoc versu continentur, nempe, quod "duo testes potestatem habeant claudere caelum, ut non pluat pluvia," et quod "potestatem habeant super aquas convertere illas in sanguinem, et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint, "non intelligenda sint, secundum sensum litterae, sed secundum sensum spiritualem; qui est, quod ipsi qui malum faciunt "binis testibus" sibi talia inducant; nam quantum aliquis malum illis facit, tantum claudit sibi caelum, et tantum vera vertit apud se in falsa, et tantum ipse per concupiscentias mali semet perdit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church