Apocalypse Explained (Whitehead) n. 645

Previous Number Next Number See English 

645. "Et potestatem habent super aquas vertere illas in sanguinem." -Quod significet quod vera apud illos vertantur in falsa ex malo, constat ex significatione "potestatem habere," cum de "oleis" et de "candelabris" per quae significantur bona amoris et vera doctrinae, quod ipsa non potestatem habeant, nempe vertere vera in falsa, quia contra illorum naturam, quae est, vertere falsa in vera, nam bonum apud illos agit non malum; sed usque apparet sicut potestatem illam habeant, et quoque sicut faciant, quia evenit quando laeduntur; at est malum quod ab inferno, seu infernum e quo omne malum, quod "vertit aquas in sanguinem," hoc est, vera in falsa ex malo: ex significatione "aquarum," quod sint vera (de qua supra, n. 71, 483, 518, 537, 538); et ex significatione "sanguinis," quod sit verum Verbi et inde doctrinae ex Verbo, ac in opposito sensu falsum, in specie falsificatum verum Verbi; nam "sanguinem effundere" significat violentiam inferre charitati et quoque Divino Vero quod in Verbo. (Sed de sanguinis significatione in utroque sensu, videatur supra, n. 329.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church