Apocalypse Explained (Whitehead) n. 626

Previous Number Next Number See English 

626. CAPUT XI. |1.| Et datus est mihi calamus similis baculo, et angelus adstitit dicens, Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo. 2. Et atrium, quod extra templum, ejice foras, et ne illud metiaris, quia datum est gentibus, et civitatem sanctam conculcabunt mensibuS quadraginta duobus. 3. Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, circuminduti saccis. 4. Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, quae coram Deo terrae stantia. 5. Et si quis illis voluerit nocere, ignis egredietur ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum; et si quis illis voluerit nocere, ita oportet illum occidi. 6. Hi habent potestatem claudere caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae; et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem, et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint. 7. Et cum absolverint testimonium suum, bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos. 8. Et corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus noster crucifixus est. 9. Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium; et corpora illorum non permittent poni in monumenta. 10. Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur, et munera mittent invicem, quoniam illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra. 11. Et post tres dies et dimidium spiritus vitae ex Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis; et timor magnus cecidit super videntes illos. 12. Et audiverunt vocem magnam ex caelo dicentem illis, Ascendite huc; et ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici illorum. 13. Et in illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem; et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo caeli. 14. Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito. 15. Et septimus angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum. 16. Et viginti et quatuor seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum;

17. Dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui eras et qui venturus es, quod adeptus sis potentiam tuam magnam, et regnum inieris. 18. Et gentes iratae sunt; et venit ira tua, et tempus mortuorum judicari, et dare mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum, parvis et magnis; et perdere perdentes terram. 19. Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo Ipsius; et facta sunt fulgura et voces et tonitrua et terrae motus et grando magna.

EXPLICATO. VERSUS 1, 2. "Et datus est mihi calamus similis baculo, et angelus adstitit dicens, Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo. Et atrium, quod extra templum, rejice foras, et ne illud metiaris, quia datum est gentibus, et civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus." 1. "Et datus est mihi calamus similis baculo," significat modum visitationis, hoc est, explorationis qualis est ecclesia quoad verum et quoad bonum [n. 627]; "et angelus adstitit dicens," significat voluntatem Domini et mandatum [n. 628]; "Surge, metire templum Dei et altare, et adorantes in eo," significat ut exploret ecclesiam, qualis est quoad receptionem Divini Veri et Divini Boni, et inde quoad cultum Domini [n. 629]. 2. "Et atrium, quo extra templum, rejis foras, et ne illud metiaris," significat quod externum Verbi, et inde ecclesiae et cultus, non explorandum sit [n. 630]; "quia datum est gentibus," significat quoniam id perversum est per mala vitae et falsa doctrinae [n. 631]; "et civitatem sanctam conculcabunt," significat quod destructuri omnem doctrinam veri et boni ex Verbo [n. 632]; "mensibus quodraginta duobus," significat usque ad finem veteris ecclesiae et principium novae [n. 633].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church