Apocalypse Explained (Whitehead) n. 619

Previous Number Next Number See English 

619. "Sed in ore tuo erit dulcis sicut mel." - Quod significet jucundum exterius, constat ex significatione oris, quod sit exterius; nam agitur de libello et ejus devoratione, et per "libellum" significatur Verbum, et per "devorationem" perceptio et exploratio; inde per "os," quod primum recipit, intelligitur externum Verbi: et ex significatione "dulcis sicut mel," quod sit jucundum boni naturalis; quod externum Verbi fuerit "dulce sicut mel," hoc est, ita jucundum, erat quia tale est ut applicari posset cuicunque amori, et cuicunque principio inde capto, et haec per id confirmari. Quod externum Verbi, quod est sensus litterae ejus, tale sit, est quia multa ibi secundum apparentias coram naturali homine scripta sunt; et multae apparentiae, si non interius intelliguntur, sunt fallaciae, quales sunt fallaciae sensuum; ideo ab illis qui amant vivere corpori et mundo, trahitur id per apparentias illas ad confirmanda mala vitae et falsa fidei;

[2] quod imprimis factum est a filiis Jacobi, qui omnia Verbi applicuerunt ad se, et ex sensu litterae illam fidem tenuerunt, et quoque hodie retinent, quod illi prae aliis electi fuerint, et inde quod gens sancta fuerint; quod eorum Hierosolyma, et ibi templum, arca, altare, sacrificia, praeter innumera alia, sancta essent ex se; non scientes ac volentes scire quod sanctitas omnium istorum proflueret unice ex eo quod repraesentarent Divina procedentia a Domino, quae vocantur caelestia et spiritualia, quae sunt sancta caeli et ecclesiae, et quod cogitare illa sancta ex se, et non ex Divinis quae repraesentabant, foret falsificare et adulterare Verbum per applicationes ad se et ad suos amores; similiter ac fit apud illos cum fide de Messia, quod futurus Rex mundi, et evecturus illos super omnes gentes et populos in universo terrarum orbe; ut taceam reliqua quae colligunt ex mero sensu litterae Verbi, quae illis dulcia sunt sicut in ore mel. Inde est quod illa quae in Verbi sensu spirituali sunt, injucunda sint, nam in hoc sensu sunt ipsa vera, quae non Secundum apparentias sunt; sicut quod ipsa illa gens non sancta esset, sed pejor omni alia gente, proinde quod non electa; quod Hierosolyma urbs modo significet ecclesiam Domini ac doctrinam de Ipso ac de sanctis caeli et ecclesiae, et quod templum, arca, altare, et sacrificia repraesentaverint Dominum et sancta ab Ipso procedentia, et quod inde et non aliunde sancta fuerint. Haec vera sunt quae in sensu litterae Verbi interius recondita sunt, hoc est, in sensu ejus interno spirituali; quae negant, quia Verbum in sensu litterae falsificaverunt et adulteraverunt, ut dictum est; quae idcirco illis sunt injucunda sicut cibi amari in ventre.

[3] Quod dicatur quod libellus in ore esset "dulcis sicut mel," est quia "mel" significat jucundum boni naturalis; quod "mel" id jucundum significet, constare potest a sequentibus locis: - Apud Ezechielem, Dictum est Prophetae, "Aperi os tuum, et comede quod Ego do tibi; et Vidi, quod ecce manus emissa ad me, et ecce in ea volumen libri; quod cum explicaret coram me, illud scriptum ante et post; et quod scriptum super eo, erant lamentationes, gemitus et planctus." ...."Tunc dixit ad me, Fili hominis,.... comede volumen hoc, et abi loquere ad domum Israelis:.... deinde dixit ad me Ventrem tuum ciba, et viscera tua imple volumine hoc quod Ego do tibi, et cum comedi, fuit in ore meo sicut mel quoad dulcedinem: et tunc dixit,.... Abi ad domum Israelis, et loquere verba mea ad eos" (ii. 8-10; cap. iii. 1-4):

haec prorsus similia involvunt quae in Apocalypsi; quod prophetae Ezechieli mandatum fuerit ut "comederet volumen libri," simile involvit quod mandatum Johanni ut "comederet libellum," nempe, ut exploraretur quomodo Divinum Verum, quod est in Verbo, adhuc recipitur, percipitur et appropriatur illis qui ab ecclesia; nam per prophetam Ezechielem et Johannem repraesentatur doctrina Veri et Verbum; inde exploratio apud illos facta est: quod facta sit per "comedere librum," est quia "comedere" significat percipere et sic sibi appropriare, ut supra ostensum est; et cum id exploratum est, nempe qualiter Verbum adhuc percipitur, tunc dicitur ad prophetam Ezechielem ut "abiret ad domum Israelis, et loqueretur verba Dei ad illos;" etiam ad prophetam Johannem quod "oporteret illum prophetare," hoc est, adhuc docere Verbum in ecclesia; et hoc quia liber in ore illius sentitus est "dulcis sicut mel," hoc est, quia Verbum quoad sensum litterae adhuc est jucundum, sed ex causa quia ille sensus applicari potest ad quaecunque principia falsi, et ad quoscunque amores mali, et sic illis servire pro confirmandis jucundis vitae naturalis separatis a jucundis vitae spiritualis; quae cum separata sunt, mere jucunda amorum corporis et mundi sunt, unde principia falsi ex fallaciis.

[4] Apud Esaiam, "Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius Deus nobiscum; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum" ({1}vii. 14, 15):

quod haec de Domino dicta sint, confirmatum apud Matthaeum (cap. i. 23) videatur: quisque videre potest quod per "butyrum et mel" non ibi intelligatur butyrum et mel, sed aliquod Divinum correspondens; nam sequitur, "ut sciat reprobare malum et eligere bonum," quod non scitur per comedere butyrum et mel: sed per "butyrum" significatur jucundum boni spiritualis, et per "mel" jucundum boni naturalis; proinde per illa significatur Divinum spirituale et Divinum naturale, ita Ipsius Humanum interius et exterius. Quod Humanum Domini sit quod intelligitur, constat ex eo quod dicatur quod "Virgo concipiet et pariet Filium;" et quod Divinum sit, ex eo quod dicatur, "Et vocabit nomen Ipsius Deus nobiscum;" "Vocare nomen" significat quale, hic quale Divinum, nam vocabitur "Deus nobiscum."

[5] Per "butyrum et mel" etiam jucundum boni spiritualis et naturalis significatur in eodem capite per haec, "Butyrum et mel comedet omnis residuus in terra" ( [Esai. vii.] vers. 22):

per "residuos" intelliguntur qui interius et quoque exterius boni a Domino sunt, proinde qui recipiunt bonum procedens a Domino in veris; beatitudo inde interni seu spiritualis hominis, tum quoque externi Seu naturalis, significatur per "butyrum et mel."

[6] Apud Hiobum, "Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae; ne videat rivos, flumina torrentium mellis et butyri" (xx. 16, 17):

haec dicta sunt de hypocritis, qui bene et blande loquuntur de Deo, de proximo, deque caelo et ecclesia, cum tamen prorsus aliter cogitant; et quia per id dolos nectunt ad captandos animos, tametsi infernale gerunt corde, dicitur, "Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae:" quod illis non aliquod jucundum boni naturalis nec spiritualis sit, intelligitur per "ne videat rivos, flumina torrentium mellis et butyri;" per rivos intelliguntur illa quae intelligentiae sunt; per "flumina torrentium mellis et butyri" illa quae inde affectionis et amoris sunt, quae sunt ipsa jucunda vitae caelestis: omne jucundum vitae manens in aeternum est jucundum boni et veri spiritualis, et inde jucundum boni et veri naturalis; at jucundum hypocriticum est jucundum naturale separatum a jucundo spirituali, sed id jucundum vertitur in altera vita in dirum infernale. Quod per "butyrum et mel" hic nec intelligantur butyrum et mel, constat; ubinam enim in mundo dantur flumina torrentium mellis et butyri?

[7] Simile quod per "butyrum et mel," etiam significatur per "lac et mel:" et quoniam per "lac" significatur jucundum boni spiritualis, et per "mel" jucundum boni naturalis, et haec jucunda sunt illis qui ab ecclesia Domini sunt, ideo terra Canaan, per quam significatur ecclesia, dicta fuit "Terra fluens lacte et melle" (Exod. iii. 8, 17: Levit. xx. 24: Num. xiii. 27; cap. xiv. 8: Deutr. vi. 3; cap. xi. 9; cap. xxvi. 9, 15; cap. xxvii. 3; cap. xxxi. 20: Jos. v. 6: Jerem. xi. 5; cap. xxxii. {1}22: Ezech. xx. 6):

quod per "terram Canaanem" in Verbo intelligatur ecclesia, supra (n. 29, 304 [b,g], {2}431 [b]) ostensum est; et ecclesia, solum est apud illos qui in bono spirituali et simul bono naturali sunt: in his formatur a Domino ecclesia; est enim ecclesia in homine et non extra illum, proinde non apud illos apud quos illa bona non sunt: haec bona cum illorum jucundis significantur per "lac et mel."

[8] Quod in terra Canaane etiam multum mellis eo tempore fuerit, ex causa quia ibi tunc erat ecclesia Domini, constat ex Libro Primo Samuelis, ubi dicitur Quod venerint in silvam, ubi erat mel super faciebus terrae, et ibi rivus mellis, et quod Jonathani ex gastatione mellis oculi aperti fuerint (xiv. 25-27, 29):

quod "Jonathani ex gustatione mellis oculi aperti fuerint," erat quia "mel" correspondet bono naturali et ejus jucundo, et hoc bonum dat intelligentiam et illustrat; unde ei cognitio fuit quod malum fecerit; sicut legitur apud Esaiam, quod "comedet butyrum et mel, ut sciat reprobare malum et eligere bonum:" correspondentiae enim eo tempore sistebant suum effectum, quoniam omnia Ecclesiae Israeliticae constabant ex correspondentiis, per quas repraesentabantur et significabantur caelestia et spiritualia.

[9] Simile quod per "butyrum et mel" significatur etiam per "oleum et mel" in sequentibus locis: - Apud Mosen, "Equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae" (Deutr. xxxii. 13):

haec in Cantico Mosis, in quo agitur de ecclesia in suo principio, et postea de illa in progressu, et tandem in fine: illi qui Ecclesiam Antiquam constituerunt describuntur per illa verba; non autem illi qui Ecclesiam Israeliticam, hi enim a principio usque ad finem mali fuerunt, ut constare potest ex patribus eorum in Aegypto, et dein in deserto; sed Antiqua Ecclesia, cujus homines intelliguntur per "patres illorum," erat quam Dominus "equitare fecit super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum:" quod illis bonum amoris naturalis et bonum amoris spiritualis cum eorum jucundis data fuerint per vera, ex quibus intelligentia eorum, et secundum quae vita eorum, significatur per "Sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae;" per "mel" significatur jucundum amoris naturalis, per "oleum" jucundum amoris spiritualis, ac per "rupem" et "saxum petrae" verum a Domino. (Quod "oleum" significet bonum amoris et charitatis, videatur supra, n. 375; quodque "rupes" et "petra" significent verum a Domino, n. [411,] 443 [a].)

[10] Apud Davidem, "Cibavi eos ex adipe tritici, et e petra melle saturavi eos" (Ps. lxxxi. 17 [B.A. 16]):

per "adipem tritici" etiam significatur jucundum boni spiritualis, et per "mel e petra" jucundum boni naturalis per vera a Domino (ut supra). Sciendum est quod bonum naturale non sit bonum nisi etiam sit bonum spirituale; nam omne bonum influit per spiritualem hominem seu mentem in naturalem hominem seu mentem, et quantum homo seu mens naturalis recipit bonum hominis seu mentis spiritualis, tantum recipit bonum; utrumque seu utrobivis erit ut sit bonum; quapropter bonum naturale separatum a bono spirituali in se est malum, quod usque percipitur ab homine sicut bonum: quia utrumque erit, ideo in locis allatis et adhuc afferendis dicitur "butyrum et mel," "lac et mel," "adeps et mel," tum "oleum et mel;" ac per "butyrum," "lac," "adipem" et "oleum" significatur bonum amoris spiritualis, ac per "mel" bonum amoris naturalis, una cum jucundis eorum.

[11] Apud Ezechielem, "Sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum; similam, mel et oleum comedisti, unde pulchra facta es valde admodum, et prosperata es usque ad regnum. ....At panem meum, quem dedi tibi, ac similam, oleum, mel quibus cibavi te, dedisti coram idolis in odorem quietis" (xvi. 13, 19):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, primum Ecclesia Antiqua, et postea Ecclesia Israelitica: de Ecclesia Antiqua dicitur quod "ornata fuerit auro et argento," per quae significatur amor boni et veri, qui hominibus illius ecclesiae fuit: quod "vestes ejus byssus, sericum et acupictum," significat cognitiones veri caelestis, spiritualis et naturalis; "byssus" significat verum ex origine caelesti, "sericum" verum ex origine spirituali, et "acupictum" verum ex origine naturali, quod vocatur scientificum: quod "comederit similam, mel et oleum," significat perceptionem veri et boni naturalis et spiritualis, et appropriationem eorum; "comedere" significat appropriari, "simila" verum, "mel" bonum naturale, et "oleum" bonum spirituale, quae illis appropriata sunt per vitam secundum vera supra memorata: quod "pulchra facta sit valde admodum, et prosperata usque ad regnum," significat quod intelligens et sapiens facta sit, usque ut ab illis ecclesia; "pulchritudo" significat intelligentiam et sapientiam, ac "regnum" significat ecclesiam. At de Ecclesia Israelitica, quae solum fuit in externis absque internis, et inde homines ejus fuerunt idololatrae, dicitur quod "similam, mel et oleum dederint coram imaginibus maris, seu idolis, in odorem quietis," hoc est, quod perverterint vera et bona ecclesiae in falsa et mala, et sic profanaverint illa.

[12] Apud eundem, "Jehudah et terra Israelis fuerunt negotiatores tui in triticis minnith et pannag, et melle et oleo et balsamo, dederunt negotiationem tuam" (xxvii. 17):

haec de Tyro, per quam significatur eccleSia quoad cognitiones veri et boni; et inde quoque per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni quae sunt ecclesiae; et per "mel" et "oleum" significantur similia quae supra: quid per "Jehudam" et "terram Israelis," tum per "tritica minnith et pannag," perque "balsamum," tum per "negotiationem Tyri," ibi in sensu spirituali intelligitur, supra (n. 433 [c]) explicatum est.

[13] Apud Mosen, "Terra fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte, terra tritici et hordei, et vitis, et ficus, et malogranati, terra olivae olei et mellis" (Deutr. viii. 7, 8):

haec de terra Canaane, per quam intelligitur ecclesia, quae in bono caelesti, spirituali et naturali, ac inde in veris est; sed quae in hoc versu continentur, supra (n, 374 [c] et 403 [b]) explicata sunt, et quod per "oleum" et "mel" ibi significetur bonum amoris in interno seu spirituali homine ac in externo seu naturali.

[14] Apud Davidem, "Judicia Jehovae Veritas, justa sunt simul, desiderabilia prae auro et prae obryzo multo, et dulcia prae melle et stillatione favorum" (Ps xix. 10, 11 [B.A. 9, 10]);

et apud eundem, "A judiciis tuis non recessi, qua Tu docuisti me; quam dulcia sunt palato meo Verba tua, prae melle ori meo" (Ps. cxix. 102, 103):

per "judicia" significantur vera et bona cultus; quare dicitur quod "judicia Jehovae sint veritas, et justa simul;" "justum" significat bonum vitae et inde cultus: et quia bonum etiam significatur per "aurum" et "obryzum," ideo dicitur quod "desiderabilia sint prae auro et prae obryzo multo;" "aurum" est bonum caeleste, "obryzum" est bonum spirituale, "desiderabile" est quod est affectionis et amoris: quoniam bona quibus homo afficitur etiam sunt jucunda, ideo dicitur quod sint "dulcia prae melle et prae stillatione favorum," et quod "verba Jehovae dulcia sint palato, et prae melle ori;" "dulce" significat jucundum, "mel" bonum naturale, "stillatio favorum" verum naturale: et quia "mel" est bonum naturale, et "os" significat externum, ideo dicitur "prae melle ori meo;" sicut in Apocalypsi quod "libellus esset dulcis sicut mel in ore."

[15] Apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos credentes se videre spiritum, "Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte, nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere." ....Dein dixit illis, "Habetisne aliquid edulei? Illi vero dederunt Ipsi piscis assi partem, et de favo apiario, quae accipiens coram illis comedit" (xxiv. 39, 41-43):

ex serie horum verborum in sensu spirituali spectata manifeste constat quod per "favum apiarium" et per "mel" significetur bonum naturale; Dominus enim discipulis aperuit quod glorificaverit seu Divinum fecerit totum suum Humanum usque ad naturale et sensuale ejus; hoc significatur per "manus et pedes," ac per "carnem et ossa," quae viderent et palparent; per "manus et pedes" ultimum hominis quod vocatur naturale, per "carnem" bonum ejus, et per "ossa" vera ejus; omnia enim quae in corpore humano dantur, correspondent spiritualibus, caro bono naturalis hominis, et Ossa veris ejus (de qua correspondentia videatur in opusculo De Caelo et Inferno, n. 87-102): idem etiam confirmavit Dominus per id, quod coram discipulis comederit ex pisce asso et quoque ex favo apiario; "piscis assus" significat verum boni naturalis et sensualis hominis, et "favus apiarius" bonum veri ejusdem: quare Dominus per palpationem ostendit et confirmavit quod totum Humanum Ipsius usque ad ultima ejus glorificatum, hoc est, Divinum factum sit; et per esum, per id quod "comederit coram illis piscis assi partem et de favo apiario."

[16] Quoniam "mel" significat bonum naturalis hominis, ideo etiam "Johannes" Baptista "habebat indumentum.. ex pilis cameli, ac cingulum coriaceum circum lumbum.., et alimentum ei fuit locusta et mel agreste" (Matth. iii. 4; Marc. i. 6):

Johannes enim Baptista simile repraesentavit quod Elias; quare etiam dicitur quod "Elias venerit," per quem intelligitur Johannes: alias repraeSentavit Dominum quoad Verbum, seu Verbum quod a Domino; similiter Johannes: et quia Verbum docet quod Messias seu Dominus venturus sit, ideo Johannes praemissus est, qui de adventu Domini secundum praedictiones in Verbo praedicaret: et quia Johannes repraesentavit Verbum, ideo ultima Verbi, quae sunt naturalia, repraesentata sunt a Johanne per indumenta ejus, et quoque per alimenta; nempe per indumentum ex pilis cameli, et per cingulum coriaceum circum lumbos; "pili cameli" significant ultima naturalis hominis, qualia sunt exteriora Verbi, et "cingulum coriaceum circum lumbos" significat vinculum externum et connexionem eorum cum interioribus Verbi quae sunt spiritualia: similia significantur per "locustam" et per "mel agreste;" per "locustam" verum naturalis hominis, et per "mel agreste" bonum ejus: sive dicas verum et bonum naturalis hominis, sive verum et bonum naturale, quale est Verbum in sensu suo ultimo, qui vocatur sensus litterae seu sensus naturalis, idem est; nam Johannes per indumenta et alimenta sua repraesentavit illum.

[17] Quod Nullum fermentum, nec ullum mel adhiberetur in quo adolerent ignitum Jehovae (Levit. ii. 11), erat causa, quia "fermentum" significat falsum naturalis hominis, et "mel" jucundum boni ejus ac in opposito sensu jucundum mali ejus; quod etiam instar fermenti est dum admiscetur talibus quae sancta interiora significant, nam jucundum naturale trahit suum ex jucundis amorum sui et mundi: et quia gens Israelitica in illis jucundis prae aliis gentibus fuit, ideo melle uti in sacrificiis prohibitum illis fuit. (De significatione "mellis," quod sit jucundum boni naturalis hominis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5620, {1}6857, 8056, 10137, 10530.)

[18] Quod Schimson postquam discerpserat leonem juvenem, in cadavere ejus invenerit examen apum et mel, quando uxorem duceret ex gente Philisthaea (Judic. xiv. 8), significabat dissipationem fidei separatae a charitate, quam gens Philisthaea repraesentabat; quare etiam Philisthaei vocabantur "praeputiati," per quod nomen significatur quod absque amore et charitate spirituali essent, et solum in amore naturali, qui est amor sui et mundi: illa fides, quia destruit bonum charitatis, repraesentabatur per leonem juvenem qui aggressus est Simsonem animo discerpendi illum; sed Simson, quia erat Naziraeus, et per Naziraeatum repraesentabat Dominum quoad ultimum naturale Ejus, "discerpsit leonem," et dein in cadavere ejus invenit "examen apum et mel," per quod significabatur, quod, postquam fides illa dissipata est, loco ejus succedat bonum charitatis. Similia repraesentata et significata sunt per reliqua quae de Simsone in Libro Judicum memorantur; nam nihil quicquam in Verbo scriptum est quod non repraesentat et significat talia quae caeli et ecclesiae sunt, quae solummodo ex scientia correspondentiarum, et inde ex sensu spirituali Verbi, sciri possunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church