Apocalypse Explained (Whitehead) n. 604

Previous Number Next Number See English 

604. "Et audivi vocem e caelo dicantem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas." - Quod significet mandatum a Domino, ut illa reserventur et nondum manifestentur, constat ex significatione "audire vocem e caelo," quod sit mandatum a Domino, quod est, "Ne illa scribas;" ex significatione "obsignare quae locuta sunt septem tonitrua," quod sit quod reticenda et reservanda sint illa quibus instructus est, et quae percepit de statu ultimo ecclesiae; et ex significatione "Ne illa scribas," quod sit quod nondum manifestanda sint (de qua mox supra, n. 603). Quod "obsignare " sit reticere et reservare ad aliud tempus, constare potest ex sequentibus in hoc Libro; agitur enim in sequentibus de statu ecclesiae medio, qui intercedet inter clangorem sexti et septimi angeli, hoc est, inter statum ecclesiae penultimum et ejus ultimum; quare futura in ultimo statu, sunt quae reservanda et nondum manifestanda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church