Apocalypse Explained (Whitehead) n. 567

Previous Number Next Number See English 

567. "Et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei quod coram Deo." - Quod significet revelationem a Domino e caelo spirituali, constat ex significatione "audire vocem," quod sit revelatio, quia sequitur quid per illam vocem revelatum est; ex significatione "altaris aurei quod coram Deo," quod sit Divinum spirituale (de qua sequitur); et ex significatione "quatuor cornuum ejus," quod sit Divinum spirituale in suis ultimis: nam cornua erant in ultimis utriusque altaris, tam altaris holocausti quam altaris suffimenti quod est altare aureum; et quia cornua erant ultima altarium illorum, ideo significabant Divinum quoad potentiam, nam in ultimis est omnis potentia; inde est quod "cornua altarium" significaverint Divinum quoad omnipotentiam (de qua illorum significatione videatur supra, n. 316 [d]). Quod "altare holocausti" significaverit Divinum caeleste, quod est Divinum Bonum, videatur supra (n. 391 [a-f], 490, 496); quod autem "altare suffimenti" seu "altare aureum" repraesentaverit et inde significaverit Divinum spirituale, quod est Divinum Verum procedens a Domino, constat ex descriptione ejus, de qua infra.

[2] Hic primum dicetur unde erat quod vox audita sit "e quatuor cornibus altaris." "Cornua," quae ex altaribus supra dictis ultimo prodibant et exstabant, significabant omnia illorum quoad potentiam, ut constare potest ex illis quae supra (n. 346, 417 [a]) ostensa sunt, et quoque ex illis quae de ultimis dicta et ostensa sunt in Arcanis Caelestibus; ut quod interiora successive influant in externa, usque in extrema seu ultima, et quod ibi etiam existant et subsistant (n. 634, 6239, 6465, {1}9215, 9216) quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum (quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099): quod inde in ultimis sit robur et potentia (n. 9836): et quod inde in ultimis responsa et revelata (n. 9905, 10548). Quoniam ex ultimis fiunt responsa et revelata, patet causa cur "audita est vox ex quatuor cornibus altaris aurei," nempe quia "altare aureum" significat Divinum spirituale, quod est Divinum Verum quod revelat, et quia "cornua" significant ultima ejus, per quae revelatio. Quod "altare aureum," super quo fiebant suffitus, significet Divinum spirituale, quod est Divinum Verum procedens a Domino, est quia "suffitus," qui super illo altari fiebant, significabant cultum ex bono spirituali, ac auditionem et receptionem ejus a Domino (de qua re videatur supra, n. 324 [h], 491, 492, 494).

[3] Quod "altare suffimenti" significaverit Divinum spirituale, et quod "suffitiones" super illo significaverint cultum ex bono Spirituali, ac auditionem et receptionem gratam ejus a Domino, constare potest a constructione illius altaris, in qua singula repraesentabant et significabant illa. Describitur constructio ejus ita apud Mosen, "Facies altare suffitionis suffimenti; ex lignis schittim facies illud; cubitus longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus; quadratum erit, et duo cubiti altitudo ejus; ex illo cornua ejus. Et obduces illud auro puro, tectum ejus, parietes ejus circumcirca, et cornua ejus, et facies ei limbum auri circumcirca: et duos annulos facies ei desub limbo ejus, super duabus costis ejus, facies super duobus lateribus ejus, et erit ad receptacula vectibus, ad portandum illud in illis. Et facies vectes ex lignis schittim, et obduces illos auro. Et dabis illud ante velum, quod super arca testimonii, ante propitiatorium quod super testimonio, quo conveniam te ibi. Et suffiet super illo Aharon suffimentum aromatum in mane, in mane; in adornando lucernas suffiet illud; et in ascendere faciendo Aharon lucernas inter vesperas suffiet illud; suffimentum juge coram Jehovah in generationes vestras. Non ascendere facietis super illo suffimentum alienum, et holocaustum et mincham, et libamen non libabitis super eo. Et expiabit Aharon super cornibus ejus semel in anno de sanguine peccati expiationum; semel in anno expiabit super illo in generationes vestras: sanctum sanctorum hoc Jehovae" (Exod. xxx. 1-10):

quod singula haec de altari illo in sensu interno significent cultum ex bono spirituali, quod est bonum charitatis erga proximum, ut et auditionem et receptionem gratam a Domino, videatur in Arcanis Caelestibus, (n. 10176-10213), ubi illa in serie explicata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church