559. [Vers. 10.] "Et habebant caudas similes scorpiis." - Quod significet scientifica sensualia quae persuasiva, constat ex significatione "caudarum," quod sint scientifica sensualia, de qua sequitur; et ex significatione scorpiorum, quod sint persuasiva infatuantia et suffocantia (de qua supra, n. 544); inde "caudae similes scorpiis" significant scientifica sensualia quae persuasiva. Quod "caudae" significent scientifica sensualia, est quia caudae, quae exporrectae exstant apud animalia terrae, sunt continuationes spinae dorsi quae medulla spinalis vocatur, et haec est continuatio cerebri, ac per cerebrum" significatur intelligentia et sapientia similiter ac per "caput," ex causa quia intelligentia et sapientia ibi in suis principiis resident; et quia caudae sunt ultima ejus, ideo per illas significantur scientifica sensualia, haec enim sunt ultima intelligentiae et sapientiae.
[2] Scientifica sensualia sunt illa scientifica quae ex mundo per quinque sensus corporis intrant, et inde in se spectata sunt prae interiorioribus materialia, corporea et mundana. Omnes illi qui in amore sui sunt, et se confirmaverunt contra Divina et spiritualia, sensuales homines sunt; et cum sibi relicti in spiritu suo cogitant, de Divinis et spiritualibus ex scientificis sensualibus cogitant; et inde Divina et spiritualia rejiciunt sicut non credenda, quia illa non oculis vident et manibus tangunt; et scientifica sua, quae sensualia et materialia fecerunt, applicant ad destruenda illa. Sint pro exemplo, ex illo genere eruditi, qui physica, anatomica, hortulana, et plura quae eruditionis humanae sunt, norunt; cum vident mirabilia in regno animali et in regno vegetabili, dicunt corde quod illa omnia sint ex Natura, et non a Divino, et hoc ex causa quia non credunt nisi quae oculis vident et manibus tangunt; non enim possunt elevare mentes suas sursum, et sic videre illa e luce caeli, haec enim lux illis est caligo; sed detinent mentes in terrestribus, similiter paene sicut animalia terrae, cum, quibus etiam ipsi se comparant. Verbo, sunt apud tales omnes scientiae factae sensuales; qualis enim ipse homo est, talia sunt omnia quae intellectus et voluntatis ejus sunt: si homo spiritualis est, fiunt omnia spiritualia; si homo modo naturalis est, fiunt omnia naturalia et non spiritualia; si homo sensualis est, fiunt omnia sensualia; et hoc utcunque apparuerint coram mundo eruditi et docti. Sed quia unicuivis homini est facultas intelligendi vera et percipiendi bona, possunt illi ex ea facultate illa loqui sicut rationales spirituales, sed usque sunt sensuales quoad spiritum; nam talis, cum coram mundo loquitur, non ex spiritu sed ex memoria corporis loquitur.
[3] Haec allata sunt ut sciatur quid sunt scientifica sensualia. Quod haec maxime persuadeant, seu maxime persuasiva sint, est quia ultima intellectus sunt; intellectus enim in illa ut in sua ultima desinit, quae captant vulgus, quia sunt apparentiae ex talibus quae in mundo vident per oculos; et quamdiu cogitatio illis inhaeret, mens non potest disponi ad cogitandum interius aut supra illa, priusquam remota sunt; nam interiora quae mentis sunt, omnia desinunt in ultima, ac illis innituntur sicut domus suo fundamento: quapropter maxime persuadent, sed solum illis quorum mens non elevari potest super sensualia; et mens supra illa elevatur apud illos qui in luce caeli sunt a Domino, et lux caeli discutit illa. Inde spirituales homines raro ex sensualibus cogitant, cogitant enim ex rationalibus et intellectualibus; at sensuales homines, qui confirmaverunt se in falsis contra Divina et spiritualia, dum sibi relicti sunt, non cogitant nisi ex sensualibus.
[4] Quod "caudae" significent scientifica sensualia, constare potest ex sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Exscindet Jehovah ex lsraele caput et caudam, ramum et juncum....; senex et honoratus caput [ille], propheta autem doctor mendacii cauda est [ille]" (ix. 13, 14 [B.A. 14, 15]):
per haec intelligitur quod peritura sit omnis intelligentia et sapientia, et quod omnis scientia veri: per "caput" significatur intelligentia et sapientia; quare dicitur "senex et honoratus caput," "senex" enim significat intelligentiam veri, et "honoratus" sapientiam boni: per "caudam" autem significatur scientificum sensuale, quod est ultimum intelligentiae et sapientiae; hoc quando non conjunctum est cum intelligentia spirituali, fit scientificum falsum, seu scientificum applicatum ad confirmandum falsa, quod est scientificum senSuale, quale est sensuali homini qui nihil ex intellectu videt: inde est quod "propheta qui docet mendacium" dicatur "cauda," per "prophetam" enim significatur doctrina veri, et inde scientia veri; hic autem doctrina et scientia falsi, nam "mendacium" significat falsum, et" doctor mendacii "illum qui docet falsum applicando scientifica ex sensu litterae Verbi ad confirmandum falsa.
[5] Apud eundem, "Non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, ramum et juncum" (xix.15):
per "Aegyptum" significatur scientia tam spiritualium quam naturalium; quod "non ei opus quod faciat caput et caudam" significat quod non ei spiritualia, nec naturalia quae confirmant spiritualia; "caput" significat ibi cognitiones spiritualium per quas intelligentia, et "cauda" scientifica naturalia quae inserviunt spiritualibus pro intelligentia; similia per "ramum et juncum" significantur, per "ramum" verum spirituale, et per "juncum" scientificum sensuale, quod verum ultimum: si enim prius et posterius, seu primum et ultimum, non faciunt unum apud hominem, tunc non ei est "caput et cauda."
[6] Apud Mosen, "Ita dabit Jehovah te in caput, et non in caudam; ut sis tantum sursum, non autem sis deorsum, quando obediveris praeceptis [Jehovae,] Dei tui" (Deutr. xxviii. 13):
"dare in caput" est facere spiritualem et intelligentem, ut elevetur e luce mundi in lucem caeli; et "dare in caudam" est facere sensualem et stultum, ut non spectet ad caelum sed ad mundum; quare dicitur "ut sis tantum sursum, non autem deorsum:" "esse sursum" est elevari a Domino ut spectet ad caelum, et "esse deorsum" est non elevari a Domino, sed ex se; et ex se spectat homo solum ad mundum: interiora enim hominis, quae ejus cogitationis et affectionis sunt, sursum ad caelum elevantur a Domino cum homo est in bono vitae et inde in veris doctrinae; si autem est in malo vitae et inde in falsis, tunc inferiora ejus spectant deorsum, ita solum ad suum corpus et ad illa quae in mundo sunt, et sic ad infernum: inde exuit naturam vere humanam, et induit naturam ferinam; nam ferae spectant deorsum, et solum ad illa quae in, mundo et super terra obvia sunt. Elevatio in lucem caeli a Domino est actualis elevatio interiorum hominis ad Dominum; et depressio seu dejectio ad illa quae infra et extra oculos sunt, est actualis interiorum depressio et dejectio; et cum haec est, tunc omnis cogitatio spiritus ejus est immersa sensuali ultimo.
[7] Apud eundem, "Peregrinus, qui in medio tui est, ascendet supra te sursum magis magisque, tu vero descendes deorsum magis magisque: ille mutuo tibi dabit, tu vero non dabis mutuo illi; ille erit in caput, tu autem eris in caudam (Deutr. xxviii. |43|, 44):
similiter haec intelligenda sunt; per "esse in caput" significatur esse spiritualis et intelligens, et per "esse in caudam" est esse sensualis et stultus; quare etiam dicitur, quod "ille dabit mutuo tibi, et non tu illi," per quod significatur quod ille docebit te vera, non autem tu illum.
[8] Apud Esaiam, "Dic ad eum, Cave tibi et quietus esto, ne time, et cor tuum [ne] mollescat propter duas caudas titionum fumantium, propter excandescentiam Rezini et Syriae ac filii Remaliae" (vii. 4):
per "Rezinum et Syriam" significatur rationale perversum, et per "filium Remaliae" regem Israelis, qui etiam "Ephraim" vocatur, intellectuale perverSum; intellectuale quod "rex Israelis" et "Ephraim" significat, est quoad Verbum; et rationale quod "Rezinus" et "Syria" significant, est quoad scientias quae confirmant; nam homini, ut intellectus Verbi ei sit, erit etiam ei rationale; haec duo cum perversa sunt, spectant modo deorsum ad terram, et extrorsum ad mundum, ut faciunt sensuales qui in falsis mali sunt; ideo vocantur "caudae:" "titio fumans" significat concupiscentiam falsi, et inde excandescentiam contra vera et bona ecclesiae.
[9] Apud Mosen, "Dixit Jehovah ad Mosen, Mitte manum tuam et prehende caudam serpentis; et misit manum suam et prehendit eum, et factus est in baculum in vola ejus" (Exod. iv. 3, 4):
quod hic quoque per "caudam" intelligatur sensuale quod est naturalis ultimum, videatur in Arcanis Caelestibus, (n. 6951-6955). Quoniam per "caudas" significantur ultima intelligentiae et sapientiae, quae sunt scientifica sensualia, et quoniam omnes processus circa sacrificia significabant Divina caelestia et spiritualia, ideo etiam Mandatum fuit ut caudam juxta spinam dorsi removerent, et quoque illam, cum reliquis quae memorantur, sacrificarent (Levit. iii. 9; cap. viii. 25; cap. ix. 19: Exod xxix. 22). (Quod holocausta et sacrificia significaverint Divina caelestia et spiritualia, quae sunt interna ecclesiae, ex quibus cultus, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8936.) Quia per "caudas" significantur scientifica sensualia, quae dum separata sunt ab interioribus quae sunt spiritualia, proinde cum non cum interioribus spectant introrsum et sursum sed extrorsum et deorsum, significant falsa confirmata per scientifica, ideo etiam in sequentibus in Apocalypsi, ubi agitur de falsis ex illa origine, dicitur Quod caudae equorum, qui visi in visione, essent similes serpentibus, habentes capita quibus laedunt (cap. ix. 19);
et postea, Quod draco cauda sua traxerit tertiam partem stellarum caeli, et projecerit in terram (Apoc. xii. 3 [, 4]) (quae infra explicata videantur).