Apocalypse Explained (Whitehead) n. 521

Previous Number Next Number See English 

521. "Et multi homines mortui sunt ex aquis." - Quod significet quod omnes qui tales per falsa, in quae conversa sunt vera Verbi, perierint, constat ex significatione "multorum," in Verbo, quod sint omnes qui tales; et ex significatione "mori," quod sit perire quoad vitam spiritualem ac damnari (de qua supra, n. 78, 186, 383, 487); et ex significatione "aquarum," quod sint falsa, hic falsa mali quia "factae absinthium:" omnis enim vita spiritualis, quae etiam in Verbo vocatur "vita," ac "vita aeterna," est homini per vera; et omnis mors spiritualis, quae est damnatio, est homini per falsa mali, imprimis per falsa mali in quae homo convertit vera Verbi: ex quibus patet quid intelligitur per quod "multi homines mortui sint ex aquis", factis absinthium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church